| omnes transierunt; uadentemque per intermissa | 7.36.1.1 |
| custodiis loca Decium secuti sunt. iam euaserant media | 2.1 |
| castra, cum superscandens uigilum strata somno corpora | |
| miles offenso scuto praebuit sonitum; quo excitatus uigil | |
| cum proximum mouisset erectique alios concitarent, ignari | |
| ciues an hostes essent, praesidium erumperet an consul castra | 5 |
| cepisset, Decius, quoniam non fallerent, clamorem tollere | 3.1 |
| iussis militibus torpidos somno insuper pauore exanimat, | |
| quo praepediti nec arma impigre capere nec obsistere nec | |
| insequi poterant. inter trepidationem tumultumque Sam- | 4.1 |
| nitium praesidium Romanum obuiis custodibus caesis ad | |
| castra consulis peruadit. | |
| aliquantum supererat noctis iamque in tuto uidebantur | 5.1 |
| esse, cum Decius 'macte uirtute' inquit, 'milites Romani, | |
| este; uestrum iter ac reditum omnia saecula laudibus ferent; | |
| sed ad conspiciendam tantam uirtutem luce ac die opus est, | 6.1 |
| nec uos digni estis quos cum tanta gloria in castra reduces | |
| silentium ac nox tegat; hic lucem quieti opperiamur.' dic- | 7.1 |
| tis obtemperatum; atque ubi primum inluxit, praemisso | |
| nuntio ad consulem castra ingenti gaudio concitantur; et | |
| tessera data incolumes reuerti, qui sua corpora pro salute | |
| omnium haud dubio periculo obiecissent, pro se quisque | 5 |
| obuiam effusi laudant, gratulantur, singulos uniuersos serua- | |
| tores suos uocant, dis laudes gratesque agunt, Decium in | |
| caelum ferunt. hic Deci castrensis triumphus fuit ince- | 8.1 |
| dentis per media castra cum armato praesidio coniectis in | |
| eum omnium oculis et omni honore tribunum consuli | |
| aequantibus. ubi ad praetorium uentum est, consul classico | 9.1 |
| ad contionem conuocat orsusque meritas Deci laudes inter- | |
| fante ipso Decio distulit contionem; qui auctor omnia | 10.1 |
| posthabendi dum occasio in manibus esset, perpulit consu- | |
| lem ut hostes et nocturno pauore attonitos et circa collem | |
| castellatim dissipatos adgrederetur: credere etiam aliquos ad | |
| se sequendum emissos per saltum uagari. iussae legiones | 11.1 |
| arma capere egressaeque castris, cum per exploratores notior | |
| iam saltus esset, uia patentiore ad hostem ducuntur; quem | 12.1 |
| incautum improuiso adortae, cum palati passim Samnitium | |
| milites, plerique inermes, nec coire in unum nec arma capere | |
| nec recipere intra uallum se possent, pauentem primum intra | |
| castra compellunt, deinde castra ipsa turbatis stationibus | 5 |
| capiunt. perfertur circa collem clamor fugatque ex suis | 13.1 |
| quemque praesidiis. ita magna pars absenti hosti cessit: | |
| quos intra uallum egerat pauor—fuere autem ad triginta | |
| milia—omnes caesi: castra direpta. |