| cum de postulatis Samnitium | 8.2.1.1 |
| T. Aemilius praetor senatum consuluisset reddendumque | |
| iis foedus patres censuissent, praetor Samnitibus respondit | |
| nec, quo minus perpetua cum eis amicitia esset, per | 2.1 |
| populum Romanum stetisse nec contradici quin, quoniam | |
| ipsos belli culpa sua contracti taedium ceperit, amicitia de | |
| integro reconcilietur; quod ad Sidicinos attineat, nihil inter- | 3.1 |
| cedi quo minus Samniti populo pacis bellique liberum ar- | |
| bitrium sit. foedere icto cum domum reuertissent extemplo | 4.1 |
| inde exercitus Romanus deductus annuo stipendio et trium | |
| mensum frumento accepto, quod pepigerat consul ut tempus | |
| indutiis daret quoad legati redissent. | |
| Samnites copiis iisdem, quibus usi aduersus Romanum | 5.1 |
| bellum fuerant, contra Sidicinos profecti haud in dubia spe | |
| erant mature urbis hostium potiundae, cum ab Sidicinis | 6.1 |
| deditio prius ad Romanos coepta fieri est. dein, postquam | |
| patres ut seram eam ultimaque tandem necessitate expressam | |
| aspernabantur, ad Latinos iam sua sponte in arma motos | |
| facta est. ne Campani quidem—adeo iniuriae Samnitium | 7.1 |
| quam beneficii Romanorum memoria praesentior erat—his se | |
| armis abstinuere. ex his tot populis unus ingens exercitus | 8.1 |
| duce Latino fines Samnitium ingressus plus populationibus | |
| quam proeliis cladium fecit; et quamquam superiores cer- | |
| taminibus Latini erant, haud inuiti, ne saepius dimicandum | |
| foret, agro hostium excessere. id spatium Samnitibus datum | 9.1 |
| est Romam legatos mittendi; qui cum adissent senatum, | |
| conquesti eadem se foederatos pati quae hostes essent passi, | |
| precibus infimis petiere ut satis ducerent Romani uictoriam | 10.1 |
| quam Samnitibus ex Campano Sidicinoque hoste eripuissent; | |
| ne uinci etiam se ab ignauissimis populis sinerent; Latinos | 11.1 |
| Campanosque, si sub dicione populi Romani essent, pro | |
| imperio arcerent Samniti agro: sin imperium abnuerent, armis | |
| coercerent. aduersus haec responsum anceps datum, quia | 12.1 |
| fateri pigebat in potestate sua Latinos iam non esse time- | |
| bantque ne arguendo abalienarent: Campanorum aliam | 13.1 |
| condicionem esse, qui non foedere sed per deditionem in | |
| fidem uenissent; itaque Campanos, seu uelint seu nolint, | |
| quieturos; in foedere Latinos nihil esse quod bellare cum | |
| quibus ipsi uelint prohibeant. | 5 |