| quod responsum sicut dubios Samnites quidnam facturum | 8.3.1.1 |
| Romanum censerent dimisit, ita Campanos metu abalienauit, | |
| Latinos uelut nihil iam non concedentibus Romanis ferocio- | |
| res fecit. itaque per speciem aduersus Samnites belli paran- | 2.1 |
| di crebra concilia indicentes omnibus consultationibus inter | |
| se principes occulte Romanum coquebant bellum. huic | |
| quoque aduersus seruatores suos bello Campanos aderat. | |
| sed quamquam omnia de industria celabantur—prius- | 3.1 |
| quam mouerentur Romani tolli ab tergo Samnitem hostem | |
| uolebant—tamen per quosdam priuatis hospitiis necessitu- | |
| dinibusque coniunctos indicia coniurationis eius Romam | |
| emanarunt; iussisque ante tempus consulibus abdicare se | 4.1 |
| magistratu, quo maturius noui consules aduersus tantam | |
| molem belli crearentur, religio incessit ab eis quorum immi- | |
| nutum imperium esset comitia haberi. itaque interregnum | |
| initum. duo interreges fuere, M. Ualerius ac M. Fabius. | 5.1 |
| <is> creauit consules T. Manlium Torquatum tertium, | |
| P. Decium Murem. | |
| eo anno Alexandrum Epiri regem in Italiam classem | 6.1 |
| appulisse constat; quod bellum, si prima satis prospera | |
| fuissent, haud dubie ad Romanos peruenisset. eadem aetas | 7.1 |
| rerum magni Alexandri est, quem sorore huius ortum in alio | |
| tractu orbis, inuictum bellis, iuuenem fortuna morbo exstinxit. | |
| ceterum Romani, etsi defectio sociorum nominisque | 8.1 |
| Latini haud dubia erat, tamen tamquam de Samnitibus non | |
| de se curam agerent, decem principes Latinorum Romam | |
| euocauerunt, quibus imperarent quae uellent. praetores tum | 9.1 |
| duos Latium habebat, L. Annium Setinum et L. Numisium | |
| Circeiensem, ambo ex coloniis Romanis, per quos praeter | |
| Signiam Uelitrasque et ipsas colonias Romanas Uolsci etiam | |
| exciti ad arma erant; eos nominatim euocari placuit. haud | 10.1 |
| cuiquam dubium erat super qua re accirentur; itaque con- | |
| cilio prius habito praetores quam Romam proficiscerentur | |
| euocatos se ab senatu docent Romano et quae actum iri | |
| secum credant, quidnam ad ea responderi placeat, referunt. | 5 |