| cum aliud alii censerent, tum Annius: 'quamquam ipse | 8.4.1.1 |
| ego rettuli quid responderi placeret, tamen magis ad summam | |
| rerum nostrarum pertinere arbitror quid agendum nobis quam | |
| quid loquendum sit. facile erit explicatis consiliis accom- | |
| modare rebus uerba. nam si etiam nunc sub umbra foederis | 2.1 |
| aequi seruitutem pati possumus, quid abest quin proditis | |
| Sidicinis non Romanorum solum sed Samnitium quoque | |
| dicto pareamus respondeamusque Romanis nos, ubi innue- | |
| rint, posituros arma? sin autem tandem libertatis desi- | 3.1 |
| derium remordet animos, si foedus [est], si societas aequatio | |
| iuris est, si consanguineos nos Romanorum esse, quod olim | |
| pudebat, nunc gloriari licet, si socialis illis exercitus is est | |
| quo adiuncto duplicent uires suas, quem secernere ab se | 5 |
| consilia bellis propriis ponendis sumendisque nolint, cur | |
| non omnia aequantur? cur non alter ab Latinis consul | |
| datur? | |
| ubi pars uirium, ibi et imperii pars est. | 4.1 |
| est quidem | 5.1 |
| nobis hoc per se haud nimis amplum quippe concedentibus | |
| Romam caput Latio esse; sed ut amplum uideri posset, | |
| diuturna patientia fecimus. atqui si quando unquam con- | 6.1 |
| sociandi imperii, usurpandae libertatis tempus optastis, en | |
| hoc tempus adest et uirtute uestra et deum benignitate uobis | |
| datum. tempestatis patientiam negando militem; quis du- | 7.1 |
| bitat exarsisse eos, cum plus ducentorum annorum morem | |
| solueremus? pertulerunt tamen hunc dolorem. bellum | 8.1 |
| nostro nomine cum Paelignis gessimus; qui ne nostrorum | |
| quidem finium nobis per nos tuendorum ius antea dabant, | |
| nihil intercesserunt. Sidicinos in fidem receptos, Campanos | 9.1 |
| ab se ad nos descisse, exercitus nos parare aduersus Sam- | |
| nites, foederatos suos, audierunt nec mouerunt se ab urbe. | |
| unde haec illis tanta modestia nisi a conscientia uirium et | 10.1 |
| nostrarum et suarum? idoneos auctores habeo querentibus | |
| de nobis Samnitibus ita responsum ab senatu Romano esse, | |
| ut facile appareret ne ipsos quidem iam postulare ut Latium | |
| sub Romano imperio sit. usurpate modo postulando quod | 5 |
| illi uobis taciti concedunt. si quem hoc metus dicere pro- | 11.1 |
| hibet, en ego ipse audiente non populo Romano modo | |
| senatuque sed Ioue ipso, qui Capitolium incolit, profiteor | |
| me dicturum, ut, si nos in foedere ac societate esse ue- | |
| lint, consulem alterum ab nobis senatusque partem acci- | 5 |
| piant.' haec ferociter non suadenti solum sed pollicenti | 12.1 |
| clamore et adsensu omnes permiserunt, ut ageret diceretque | |
| quae e re publica nominis Latini fideque sua uiderentur. |