| ubi est Romam uentum, in Capitolio eis senatus datus | 8.5.1.1 |
| est. ibi cum T. Manlius consul egisset cum eis ex auc- | |
| toritate patrum ne Samnitibus foederatis bellum inferrent, | |
| Annius, tamquam uictor armis Capitolium cepisset, non | 2.1 |
| legatus iure gentium tutus loqueretur, 'tempus erat' inquit, | 3.1 |
| 'T. Manli uosque patres conscripti, tandem iam uos nobis- | |
| cum nihil pro imperio agere, cum florentissimum deum | |
| benignitate [nunc] Latium armis uirisque, Samnitibus bello | |
| uictis, Sidicinis Campanisque sociis, nunc etiam Uolscis | 5 |
| adiunctis, uideretis; colonias quoque uestras Latinum Ro- | |
| mano praetulisse imperium. sed quoniam uos regno im- | 4.1 |
| potenti finem ut imponatis non inducitis in animum, nos, | |
| quamquam armis possumus adserere Latium in libertatem, | |
| consanguinitati tamen hoc dabimus ut condiciones pacis | |
| feramus aequas utrisque, quoniam uires quoque aequari dis | 5 |
| immortalibus placuit. consulem alterum Roma, alterum | 5.1 |
| ex Latio creari oportet, senatus partem aequam ex utraque | |
| gente esse, unum populum, unam rem publicam fieri; et ut | 6.1 |
| imperii eadem sedes sit idemque omnibus nomen, quoniam | |
| ab altera utra parte concedi necesse est, quod utrisque | |
| bene uertat, sit haec sane patria potior et Romani omnes | |
| uocemur'. | 5 |
| forte ita accidit, ut parem ferociae huius et Romani | 7.1 |
| consulem T. Manlium haberent, qui adeo non tenuit iram | |
| ut, si tanta dementia patres conscriptos cepisset ut ab | |
| Setino homine leges acciperent, gladio cinctum in senatum | |
| uenturum se esse palam diceret et quemcumque in curia | 5 |
| Latinum uidisset sua manu interempturum. et conuersus | 8.1 |
| ad simulacrum Iouis, 'audi, Iuppiter, haec scelera' inquit; | |
| 'audite, Ius Fasque. peregrinos consules et peregrinum | |
| senatum in tuo, Iuppiter, augurato templo captus atque ipse | |
| oppressus uisurus es? haecine foedera Tullus, Romanus | 9.1 |
| rex, cum Albanis, patribus uestris, Latini, haec L. Tar- | |
| quinius uobiscum postea fecit? non uenit in mentem | 10.1 |
| pugna apud Regillum lacum? adeo et cladium ueterum | |
| uestrarum et beneficiorum nostrorum erga uos obliti | |
| estis?' |