| cum consulis uocem subsecuta patrum indignatio esset, | 8.6.1.1 |
| proditur memoriae aduersus crebram implorationem deum, | |
| quos testes foederum saepius inuocabant consules, uocem | |
| Anni spernentis numina Iouis Romani auditam. certe, | 2.1 |
| cum commotus ira se a uestibulo templi citato gradu prori- | |
| peret, lapsus per gradus capite grauiter offenso impactus imo | |
| ita est saxo ut sopiretur. exanimatum auctores quoniam | 3.1 |
| non omnes sunt, mihi quoque in incerto relictum sit, sicut | |
| inter foederum ruptorum testationem ingenti fragore caeli | |
| procellam effusam; nam et uera esse et apte ad repraesen- | |
| tandam iram deum ficta possunt. Torquatus missus ab | 4.1 |
| senatu ad dimittendos legatos, cum iacentem Annium uidis- | |
| set, exclamat, ita ut populo patribusque audita uox pariter | |
| sit: 'bene habet; di pium mouere bellum. est caeleste | 5.1 |
| numen; es, magne Iuppiter; haud frustra te patrem deum | |
| hominum hac sede sacrauimus. quid cessatis, Quirites | 6.1 |
| uosque patres conscripti, arma capere deis ducibus? sic | |
| stratas legiones Latinorum dabo, quemadmodum legatum | |
| iacentem uidetis.' adsensu populi excepta uox consulis | 7.1 |
| tantum ardoris animis fecit ut legatos proficiscentes cura | |
| magistratuum magis, qui iussu consulis prosequebantur, | |
| quam ius gentium ab ira impetuque hominum tegeret. | |
| consensit et senatus bellum; consulesque duobus scriptis | 8.1 |
| exercitibus per Marsos Paelignosque profecti adiuncto Sam- | |
| nitium exercitu ad Capuam, quo iam Latini sociique con- | |
| uenerant, castra locant. | |
| ibi in quiete utrique consuli eadem dicitur uisa species | 9.1 |
| uiri maioris quam pro humano habitu augustiorisque, dicentis | |
| ex una acie imperatorem, ex altera exercitum Deis Manibus | 10.1 |
| Matrique Terrae deberi; utrius exercitus imperator legiones | |
| hostium superque eas se deuouisset, eius populi partisque | |
| uictoriam fore. hos ubi nocturnos uisus inter se consules | 11.1 |
| contulerunt, placuit auerruncandae deum irae uictimas caedi; | |
| simul ut, si extis eadem quae somnio uisa fuerant portende- | |
| rentur, alter uter consulum fata impleret. ubi responsa | 12.1 |
| haruspicum insidenti iam animo tacitae religioni congruerunt, | |
| tum adhibitis legatis tribunisque et imperiis deum propalam | |
| expositis, ne mors uoluntaria consulis exercitum in acie | |
| terreret, comparant inter se ut, ab utra parte cedere | 13.1 |
| Romanus exercitus coepisset, inde se consul deuoueret pro | |
| populo Romano Quiritibusque. agitatum etiam in consilio | 14.1 |
| est ut, si quando unquam seuero ullum imperio bellum | |
| administratum esset, tunc uti disciplina militaris ad priscos | |
| redigeretur mores. curam acuebat quod aduersus Latinos | 15.1 |
| bellandum erat, lingua, moribus, armorum genere, institutis | |
| ante omnia militaribus congruentes: milites militibus, centu- | |
| rionibus centuriones, tribuni tribunis compares collegae- | |
| que iisdem <in> praesidiis, saepe iisdem manipulis permixti | 5 |
| fuerant. per haec ne quo errore milites caperentur, edicunt | 16.1 |
| consules ne quis extra ordinem in hostem pugnaret. |