| fecit tamen atrocitas poenae oboedientio- | 8.8.1.1 |
| rem duci militem; et praeterquam quod custodiae uigiliaeque | |
| et ordo stationum intentioris ubique curae erant, in ultimo | |
| etiam certamine, cum descensum in aciem est, ea seueritas | |
| profuit. fuit autem ciuili maxime bello pugna similis; adeo | 2.1 |
| nihil apud Latinos dissonum ab Romana re praeter animos | |
| erat. | |
| clipeis antea Romani usi sunt, dein, postquam stipendiarii | 3.1 |
| facti sunt, scuta pro clipeis fecere; et quod antea phalanges | |
| similes Macedonicis, hoc postea manipulatim structa acies | |
| coepit esse: postremi in plures ordines instruebantur [ordo | 4.1 |
| sexagenos milites, duos centuriones, uexillarium unum | |
| habebat]. prima acies hastati erant, manipuli quindecim, | 5.1 |
| distantes inter se modicum spatium; manipulus leues uicenos | |
| milites, aliam turbam scutatorum habebat; leues autem, | |
| qui hastam tantum gaesaque gererent, uocabantur. haec | 6.1 |
| prima frons in acie florem iuuenum pubescentium ad militiam | |
| habebat. robustior inde aetas totidem manipulorum, qui- | |
| bus principibus est nomen, hos sequebantur, scutati omnes, | |
| insignibus maxime armis. hoc triginta manipulorum agmen | 7.1 |
| antepilanos appellabant, quia sub signis iam alii quindecim | |
| ordines locabantur, ex quibus ordo unusquisque tres partes | |
| habebat—earum unam quamque primam pilum uocabant. | |
| tribus ex uexillis constabat ordo; sexagenos milites, | 8.1 |
| duos centuriones, uexillarium unum habebat uexillum; | |
| centum octoginta sex homines erant. primum uexillum | |
| triarios ducebat, ueteranum militem spectatae uirtutis, se- | |
| cundum rorarios, minus roboris aetate factisque, tertium | 5 |
| accensos, minimae fiduciae manum; eo et in postremam | |
| aciem reiciebantur. ubi his ordinibus exercitus instructus | 9.1 |
| esset, hastati omnium primi pugnam inibant. si hastati | |
| profligare hostem non possent, pede presso eos retro cedentes | |
| in interualla ordinum principes recipiebant. tum principum | |
| pugna erat; hastati sequebantur; triarii sub uexillis con- | 10.1 |
| sidebant, sinistro crure porrecto, scuta innixa umeris, hastas | |
| suberecta cuspide in terra fixas, haud secus quam uallo | |
| saepta inhorreret acies, tenentes. si apud principes quoque | 11.1 |
| haud satis prospere esset pugnatum a prima acie ad triarios | |
| se sensim referebant; inde rem ad triarios redisse, cum | |
| laboratur, prouerbio increbruit. triarii consurgentes, ubi in | 12.1 |
| interualla ordinum suorum principes et hastatos recepissent, | |
| extemplo compressis ordinibus uelut claudebant uias unoque | |
| continenti agmine, iam nulla spe post relicta, in hostem | 13.1 |
| incidebant; id erat formidolosissimum hosti, cum uelut | |
| uictos insecuti nouam repente aciem exsurgentem, auctam | |
| numero, cernebant. scribebantur autem quattuor fere | 14.1 |
| legiones quinis milibus peditum, equitibus in singulas | |
| legiones trecenis. | |
| alterum tantum ex Latino dilectu adiciebatur, qui ea | |
| tempestate hostes erant Romanis eodemque ordine instru- | 5 |
| xerant aciem; nec uexilla cum uexillis tantum, uniuersi | 15.1 |
| hastati cum hastatis, principes cum principibus, sed centurio | |
| quoque cum centurione, si ordines turbati non essent, | |
| concurrendum sibi esse sciebat. duo primi pili ex utraque | 16.1 |
| acie inter triarios erant, Romanus corpore haudquaquam | |
| satis ualidus, ceterum strenuus uir peritusque militiae, | |
| Latinus uiribus ingens bellatorque primus, notissimi inter se, | 17.1 |
| quia pares semper ordines duxerunt. Romano haud satis | 18.1 |
| fidenti uiribus iam Romae permissum erat ab consulibus, ut | |
| subcenturionem sibi quem uellet legeret qui tutaretur eum | |
| ab uno destinato hoste; isque iuuenis in acie oblatus ex | |
| centurione Latino uictoriam tulit. | 5 |
| pugnatum est haud procul radicibus Uesuuii† montis, | 19.1 |
| qua uia ad Ueserim ferebat. |