| secutus est annus nulla re belli domiue insignis, P. Plau- | 8.22.1.1 |
| tio Proculo P. Cornelio Scapula consulibus, praeterquam | |
| quod Fregellas—Segninorum is ager, deinde Uolscorum | 2.1 |
| fuerat—colonia deducta et populo uisceratio data a M. Fla- | |
| uio in funere matris. erant qui per speciem honorandae | 3.1 |
| parentis meritam mercedem populo solutam interpretarentur, | |
| quod eum die dicta ab aedilibus crimine stupratae matris- | |
| familiae absoluisset. data uisceratio in praeteritam iudicii | 4.1 |
| gratiam honoris etiam ei causa fuit tribunatuque plebei | |
| proximis comitiis absens petentibus praefertur. | |
| Palaepolis fuit haud procul inde ubi nunc Neapolis sita | 5.1 |
| est; duabus urbibus populus idem habitabat. Cumis erant | |
| oriundi; Cumani Chalcide Euboica originem trahunt. | |
| classe, qua aduecti ab domo fuerant, multum in ora maris | 6.1 |
| eius quod accolunt potuere, primo <in> insulas Aenariam et | |
| Pithecusas egressi, deinde in continentem ausi sedes trans- | |
| ferre. haec ciuitas cum suis uiribus tum Samnitium infidae | 7.1 |
| aduersus Romanos societati freta, siue pestilentiae quae | |
| Romanam urbem adorta nuntiabatur fidens, multa hostilia | |
| aduersus Romanos agrum Campanum Falernumque inco- | |
| lentes fecit. igitur L. Cornelio Lentulo Q. Publilio Philone | 8.1 |
| iterum consulibus, fetialibus Palaepolim ad res repetendas | |
| missis cum relatum esset a Graecis, gente lingua magis | |
| strenua quam factis, ferox responsum, ex auctoritate patrum | |
| populus Palaepolitanis bellum fieri iussit. inter consules | 9.1 |
| prouinciis comparatis bello Graeci persequendi Publilio | |
| euenerunt; Cornelius altero exercitu Samnitibus, si qua se | |
| mouerent, oppositus—fama autem erat defectioni Cam- | 10.1 |
| panorum imminentes admoturos castra—; ibi optimum uisum | |
| Cornelio statiua habere. |