| ab utroque consule exiguam spem pacis cum Samnitibus | 8.23.1.1 |
| esse certior fit senatus: Publilius duo milia Nolanorum | |
| militum et quattuor Samnitium magis Nolanis cogentibus | |
| quam uoluntate Graecorum recepta Palaepoli; [miserat; | 2.1 |
| Romae compertum,] Cornelius dilectum indictum a magis- | |
| tratibus uniuersumque Samnium erectum ac uicinos populos, | |
| Priuernatem Fundanumque et Formianum, haud ambigue | |
| sollicitari. ob haec cum legatos mitti placuisset prius ad | 3.1 |
| Samnites quam bellum fieret, responsum redditur ab Sam- | |
| nitibus ferox. ultro incusabant iniurias Romanorum, neque | 4.1 |
| eo neglegentius ea quae ipsis obicerentur purgabant: haud | 5.1 |
| ullo publico consilio auxilioue iuuari Graecos nec Fundanum | |
| Formianumue a se sollicitatos; quippe minime paenitere se | |
| uirium suarum, si bellum placeat. ceterum non posse dissi- | 6.1 |
| mulare aegre pati ciuitatem Samnitium quod Fregellas ex | |
| Uolscis captas dirutasque ab se restituerit Romanus populus | |
| coloniamque in Samnitium agro imposuerint, quam coloni | |
| eorum Fregellas appellent; eam se contumeliam iniuriamque, | 7.1 |
| ni sibi ab iis qui fecerint dematur, ipsos omni ui depulsuros | |
| esse. cum Romanus legatus ad disceptandum eos ad | 8.1 |
| communes socios atque amicos uocaret, 'quid perplexe | |
| agimus?' inquit; 'nostra certamina, Romani, non uerba | |
| legatorum nec hominum quisquam disceptator sed campus | |
| Campanus, in quo concurrendum est, et arma et communis | 5 |
| Mars belli decernet. proinde inter Capuam Suessulamque | 9.1 |
| castra castris conferamus et Samnis Romanusne imperio | |
| Italiam regat decernamus.' legati Romanorum cum se non | 10.1 |
| quo hostis uocasset sed quo imperatores sui duxissent ituros | |
| esse respondissent * * * * | |
| iam Publilius inter Palaepolim Neapolimque loco op- | |
| portune capto diremerat hostibus societatem auxilii mutui | 5 |
| qua, ut quisque locus premeretur, inter se usi fuerant. | |
| itaque cum et comitiorum dies instaret et Publilium immi- | 11.1 |
| nentem hostium muris auocari ab spe capiendae in dies | |
| urbis haud e re publica esset, actum cum tribunis est ad | 12.1 |
| populum ferrent ut, cum Q. Publilius Philo consulatu | |
| abisset, pro consule rem gereret quoad debellatum cum | |
| Graecis esset. | |
| L. Cornelio, quia ne eum quidem in Samnium iam in- | 13.1 |
| gressum reuocari ab impetu belli placebat, litterae missae | |
| ut dictatorem comitiorum causa diceret. dixit M. Claudium | 14.1 |
| Marcellum; ab eo magister equitum dictus Sp. Postumius. | |
| nec tamen ab dictatore comitia sunt habita, quia uitione | |
| creatus esset in disquisitionem uenit. consulti augures | |
| uitiosum uideri dictatorem pronuntiauerunt. eam rem tri- | 15.1 |
| buni suspectam infamemque criminando fecerunt: nam | |
| neque facile fuisse id uitium nosci, cum consul oriens de | |
| nocte silentio diceret dictatorem, neque ab consule cuiquam | |
| publice priuatimue de ea re scriptum esse nec quemquam | 16.1 |
| mortalium exstare qui se uidisse aut audisse quid dicat quod | |
| auspicium dirimeret, neque augures diuinare Romae sedentes | |
| potuisse quid in castris consuli uitii obuenisset; cui non | |
| apparere, quod plebeius dictator sit, id uitium auguribus | 5 |
| uisum? haec aliaque ab tribunis nequiquam iactata; | 17.1 |
| tamen ad interregnum res redit, dilatisque alia atque alia de | |
| causa comitiis quartus decimus demum interrex L. Aemilius | |
| consules creat C. Poetelium L. Papirium Mugillanum; | |
| Cursorem in aliis annalibus inuenio. | 5 |