| eodem anno Alexandream in Aegypto proditum conditam | 8.24.1.1 |
| Alexandrumque Epiri regem ab exsule Lucano interfectum | |
| sortes Dodonaei Iouis euentu adfirmasse. accito ab Ta- | 2.1 |
| rentinis in Italiam data dictio erat, caueret Acherusiam | |
| aquam Pandosiamque urbem: ibi fatis eius terminum dari. | |
| eoque ocius transmisit in Italiam ut quam maxime procul | 3.1 |
| abesset urbe Pandosia in Epiro et Acheronte amni, quem ex | |
| Molosside fluentem in Stagna Inferna accipit Thesprotius | |
| sinus. ceterum ut ferme fugiendo in media fata ruitur, cum | 4.1 |
| saepe Bruttias Lucanasque legiones fudisset, Heracleam, | |
| Tarentinorum coloniam, ex Lucanis Sipontumque, Brut- | |
| tiorum Consentiam ac Terinam, alias inde Messapiorum ac | |
| Lucanorum cepisset urbes et trecentas familias illustres in | 5 |
| Epirum quas obsidum numero haberet misisset, haud pro- | 5.1 |
| cul Pandosia urbe, imminente Lucanis ac Bruttiis finibus, | |
| tres tumulos aliquantum inter se distantes insedit, ex quibus | |
| incursiones in omnem partem agri hostilis faceret; et du- | 6.1 |
| centos ferme Lucanorum exsules circa se pro fidis habebat, | |
| ut pleraque eius generis ingenia sunt, cum fortuna mutabilem | |
| gerentes fidem. | |
| imbres continui campis omnibus inundatis cum inter- | 7.1 |
| clusissent trifariam exercitum a mutuo inter se auxilio, duo | |
| praesidia quae sine rege erant improuiso hostium aduentu | |
| opprimuntur; deletisque eis ad ipsius obsidionem omnes | |
| conuersi. inde ab Lucanis exsulibus ad suos nuntii missi | 8.1 |
| sunt pactoque reditu promissum est regem aut uiuum aut | |
| mortuum in potestatem daturos. ceterum cum delectis | 9.1 |
| ipse egregium facinus ausus per medios erumpit hostes et | |
| ducem Lucanorum comminus congressum obtruncat; con- | 10.1 |
| trahensque suos ex fuga palatos peruenit ad amnem ruinis | |
| recentibus pontis, quem uis aequae abstulerat, indicantem | |
| iter. quem cum incerto uado transiret agmen, fessus metu | 11.1 |
| ac labore miles, increpans nomen abominandum fluminis, | |
| 'iure Acheros uocaris' inquit. quod ubi ad aures accidit | |
| regis, adiecit extemplo animum fatis suis substititque dubius | |
| an transiret. tum Sotimus, minister ex regiis pueris, quid | 12.1 |
| in tanto discrimine periculi cunctaretur interrogans indicat | |
| Lucanos insidiis quaerere locum. quos ubi respexit rex | 13.1 |
| procul grege facto uenientes, stringit gladium et per medium | |
| amnem transmittit equum; iamque in uadum egressum | |
| eminus ueruto Lucanus exsul transfigit. lapsum inde cum | 14.1 |
| inhaerente telo corpus exanime detulit amnis in hostium | |
| praesidia. ibi foeda laceratio corporis facta. namque | |
| praeciso medio partem Consentiam misere, pars ipsis retenta | |
| ad ludibrium; quae cum iaculis saxisque procul incesseretur, | 15.1 |
| mulier una ultra humanarum irarum fidem saeuienti turbae | |
| immixta, ut parumper sustinerent precata, flens ait uirum | |
| sibi liberosque captos apud hostes esse; sperare corpore | |
| regio utcumque mulcato se suos redempturam. is finis | 16.1 |
| laceratione fuit, sepultumque Consentiae quod membrorum | |
| reliquum fuit cura mulieris unius, ossaque Metapontum ad | |
| hostes remissa, inde Epirum deuecta ad Cleopatram uxorem | 17.1 |
| sororemque Olympiadem, quarum mater magni Alexandri | |
| altera, soror altera fuit. haec de Alexandri Epirensis tristi | 18.1 |
| euentu, quamquam Romano bello fortuna eum abstinuit, | |
| tamen, quia in Italia bella gessit, paucis dixisse satis sit. |