| eodem anno lectisternium Romae quinto post conditam | 8.25.1.1 |
| urbem iisdem quibus ante placandis habitum est dies. noui | 2.1 |
| deinde consules iussu populi cum misissent qui indicerent | |
| Samnitibus bellum, ipsi maiore conatu quam aduersus | |
| Graecos cuncta parabant; et alia noua nihil tum animo tale | |
| agitantibus accesserunt auxilia. Lucani atque Apuli, quibus | 3.1 |
| gentibus nihil ad eam diem cum Romano populo fuerat, in | |
| fidem uenerunt, arma uirosque ad bellum pollicentes; | |
| foedere ergo in amicitiam accepti. eodem tempore etiam | 4.1 |
| in Samnio res prospere gesta. tria oppida in potestatem | |
| uenerunt, Allifae, Callifae, Rufrium, aliusque ager primo | |
| aduentu consulum longe lateque est peruastatus. | |
| hoc bello tam prospere commisso, alteri quoque bello | 5.1 |
| quo Graeci obsidebantur iam finis aderat. nam praeterquam | |
| quod intersaeptis munimentis hostium pars parti abscisa | |
| erat, foediora aliquanto intra muros iis quibus hostis terri- | |
| tabat patiebantur et uelut capti a suismet ipsis praesidiis | 6.1 |
| indigna iam liberis quoque ac coniugibus et quae captarum | |
| urbium extrema sunt [patiebantur]. itaque cum et a Tarento | 7.1 |
| et a Samnitibus fama esset noua auxilia uentura, Samnitium | |
| plus quam uellent intra moenia esse rebantur, Tarentinorum | 8.1 |
| iuuentutem, Graeci Graecos, haud minus per quos Samniti | |
| Nolanoque quam ut Romanis hostibus resisterent, exspecta- | |
| bant. postremo leuissimum malorum deditio ad Romanos | |
| uisa: Charilaus et Nymphius principes ciuitatis communicato | 9.1 |
| inter se consilio partes ad rem agendam diuisere, ut alter ad | |
| imperatorem Romanorum transfugeret, alter subsisteret ad | |
| praebendam opportunam consilio urbem. Charilaus fuit | 10.1 |
| qui ad Publilium Philonem uenit et, quod bonum faustum | |
| felix Palaepolitanis populoque Romano esset, tradere se ait | |
| moenia statuisse. eo facto utrum ab se prodita an seruata | 11.1 |
| patria uideatur, in fide Romana positum esse. sibi priuatim | |
| nec pacisci quicquam nec petere; publice petere quam | 12.1 |
| pacisci magis ut, si successisset inceptum, cogitaret populus | |
| Romanus potius cum quanto studio periculoque reditum in | |
| amicitiam suam esset quam qua stultitia et temeritate de | |
| officio decessum. conlaudatus ab imperatore tria milia | 13.1 |
| militum ad occupandam eam partem urbis quam Samnites | |
| insidebant accepit; praesidio ei L. Quinctius tribunus | |
| militum praepositus. |