| eodem tempore et Nymphius praetorem Samnitium arte | 8.26.1.1 |
| adgressus perpulerat, ut, quoniam omnis Romanus exercitus | |
| aut circa Palaepolim aut in Samnio esset, sineret se classe | |
| circumuehi ad Romanum agrum, non oram modo maris sed | |
| ipsi urbi propinqua loca depopulaturum; sed ut falleret, | 2.1 |
| nocte proficiscendum esse extemploque naues deducendas. | |
| quod quo maturius fieret, omnis iuuentus Samnitium | |
| praeter necessarium urbis praesidium ad litus missa. ubi | 3.1 |
| dum Nymphius in tenebris et multitudine semet ipsa im- | |
| pediente, sedulo aliis alia imperia turbans, terit tempus, | |
| Charilaus ex composito ab sociis in urbem receptus, cum | |
| summa urbis Romano milite implesset, tolli clamorem iussit; | 5 |
| ad quem Graeci signo accepto a principibus quieuere, Nolani | 4.1 |
| per auersam partem urbis uia Nolam ferente effugiunt. | |
| Samnitibus exclusis ab urbe ut expeditior in praesentia fuga, | |
| ita foedior postquam periculo euaserunt uisa, quippe qui | |
| inermes nulla rerum suarum non relicta inter hostes, ludi- | 5.1 |
| brium non externis modo sed etiam popularibus, spoliati | |
| atque egentes domos rediere. haud ignarus opinionis | 6.1 |
| alterius, qua haec proditio ab Samnitibus facta traditur, cum | |
| auctoribus hoc dedi, quibus dignius credi est, tum foedus | |
| Neapolitanum—eo enim deinde summa rei Graecorum uenit | |
| —similius uero facit ipsos in amicitiam redisse. Publilio | 7.1 |
| triumphus decretus, quod satis credebatur obsidione domitos | |
| hostes in fidem uenisse. duo singularia haec ei uiro primum | |
| contigere, prorogatio imperii non ante in ullo facta et acto | |
| honore triumphus. | 5 |