| aliud subinde bellum cum alterius orae Graecis exortum. | 8.27.1.1 |
| namque Tarentini cum rem Palaepolitanam uana spe auxilii | 2.1 |
| aliquamdiu sustinuissent, postquam Romanos urbe potitos | |
| accepere, uelut destituti ac non qui ipsi destituissent, incre- | |
| pare Palaepolitanos, ira atque inuidia in Romanos furere, | |
| eo etiam quod Lucanos et Apulos—nam utraque eo anno | 5 |
| societas coepta est—in fidem populi Romani uenisse allatum | |
| est: quippe propemodum peruentum ad se esse iamque in | 3.1 |
| eo rem fore ut Romani aut hostes aut domini habendi sint. | |
| discrimen profecto rerum suarum in bello Samnitium euen- | 4.1 |
| tuque eius uerti; eam solam gentem restare nec eam ipsam | |
| satis ualidam, quando Lucanus defecerit; quem reuocari | 5.1 |
| adhuc impellique ad abolendam societatem Romanam posse, | |
| si qua ars serendis discordiis adhibeatur. | |
| haec consilia cum apud cupidos rerum nouandarum | 6.1 |
| ualuissent, ex iuuentute quidam Lucanorum pretio adsciti, | |
| clari magis inter populares quam honesti, inter se mulcati | |
| ipsi uirgis, cum corpora nuda intulissent in ciuium coetum, | |
| uociferati sunt se, quod castra Romana ingredi ausi essent, | 7.1 |
| a consulibus uirgis caesos ac prope securi percussos esse. | |
| deformis suapte natura res cum speciem iniuriae magis | 8.1 |
| quam doli prae se ferret, concitati homines cogunt clamore | |
| suo magistratus senatum uocare; et alii circumstantes con- | 9.1 |
| cilium bellum in Romanos poscunt, alii ad concitandam in | |
| arma multitudinem agrestium discurrunt, tumultuque etiam | |
| sanos consternante animos decernitur ut societas cum Sam- | |
| nitibus renouaretur, legatique ad eam rem mittuntur. re- | 10.1 |
| pentina res quia quam causam nullam tam ne fidem quidem | |
| habebat, coacti a Samnitibus et obsides dare et praesidia in | |
| loca munita accipere, caeci fraude et ira nihil recusarunt. | |
| dilucere deinde breui fraus coepit postquam criminum | 11.1 |
| falsorum auctores Tarentum commigrauere; sed amissa | |
| omni de se potestate nihil ultra quam ut paeniteret frustra | |
| restabat. |