| eo anno plebi Romanae uelut aliud initium libertatis | 8.28.1.1 |
| factum est quod necti desierunt; mutatum autem ius ob | |
| unius feneratoris simul libidinem, simul crudelitatem insig- | |
| nem. L. Papirius is fuit, cui cum se C. Publilius ob aes | 2.1 |
| alienum paternum nexum dedisset, quae aetas formaque | |
| misericordiam elicere poterant, ad libidinem et contumeliam | |
| animum accenderunt. [ut] florem aetatis eius fructum | 3.1 |
| aduenticium crediti ratus, primo perlicere adulescentem | |
| sermone incesto est conatus; dein, postquam aspernabantur | |
| flagitium aures, minis territare atque identidem admonere | |
| fortunae; postremo, cum ingenuitatis magis quam praesentis | 4.1 |
| condicionis memorem uideret, nudari iubet uerberaque | |
| adferri. quibus laceratus iuuenis cum se in publicum pro- | 5.1 |
| ripuisset, libidinem crudelitatemque conquerens feneratoris, | |
| ingens uis hominum cum aetatis miseratione atque indigni- | 6.1 |
| tate iniuriae accensa, tum suae condicionis liberumque | |
| suorum respectu, in forum atque inde agmine facto ad | |
| curiam concurrit; et cum consules tumultu repentino coacti | 7.1 |
| senatum uocarent, introeuntibus in curiam patribus lacera- | |
| tum iuuenis tergum procumbentes ad singulorum pedes | |
| ostentabant. uictum eo die ob impotentem iniuriam unius | 8.1 |
| ingens uinculum fidei iussique consules ferre ad populum | |
| ne quis, nisi qui noxam meruisset, donec poenam lueret in | |
| compedibus aut in neruo teneretur; pecuniae creditae bona | 9.1 |
| debitoris, non corpus obnoxium esset. ita nexi soluti, cau- | |
| tumque in posterum ne necterentur. |