| eodem anno cum satis per se ipsum Samnitium bellum | 8.29.1.1 |
| et defectio repens Lucanorum auctoresque defectionis Ta- | |
| rentini sollicitos haberent patres, accessit ut et Uestinus | |
| populus Samnitibus sese coniungeret. quae res sicut eo | 2.1 |
| anno sermonibus magis passim hominum iactata quam in | |
| publico ullo concilio est, ita insequentis anni consulibus, | |
| L. Furio Camillo iterum Iunio Bruto Scaeuae, nulla prior | |
| potiorque uisa est de qua ad senatum referrent. et quam- | 3.1 |
| quam <non> noua res erat, tamen tanta cura patres incessit | |
| ut pariter eam susceptam neglectamque timerent, ne aut | |
| impunitas eorum lasciuia superbiaque aut bello poenae ex- | |
| petitae metu propinquo atque ira concirent finitimos populos; | 5 |
| et erat genus omne abunde bello Samnitibus par, Marsi | 4.1 |
| Paelignique et Marrucini, quos, si Uestinus attingeretur, | |
| omnes habendos hostes. uicit tamen pars quae in prae- | 5.1 |
| sentia uideri potuit maioris animi quam consilii; sed euentus | |
| docuit fortes fortunam iuuare. bellum ex auctoritate patrum | 6.1 |
| populus aduersus Uestinos iussit. prouincia ea Bruto, | |
| Samnium Camillo sorte euenit. exercitus utroque ducti et | 7.1 |
| cura tuendorum finium hostes prohibiti coniungere arma. | |
| ceterum alterum consulem L. Furium, cui maior moles | 8.1 |
| rerum imposita erat, morbo graui implicitum fortuna bello | |
| subtraxit; iussusque dictatorem dicere rei gerendae causa | 9.1 |
| longe clarissimum bello ea tempestate dixit, L. Papirium | |
| Cursorem, a quo Q. Fabius Maximus Rullianus magister | |
| equitum est dictus, par nobile rebus in eo magistratu gestis, | 10.1 |
| discordia tamen, qua prope ad ultimum dimicationis uentum | |
| est, nobilius. | |
| ab altero consule in Uestinis multiplex bellum nec usquam | 11.1 |
| uario euentu gestum est. nam et peruastauit agros et | |
| populando atque urendo tecta hostium sataque in aciem | |
| inuitos extraxit; et ita proelio uno accidit Uestinorum res, | 12.1 |
| haudquaquam tamen incruento milite suo, ut non in castra | |
| solum refugerent hostes sed iam ne uallo quidem ac fossis | |
| freti dilaberentur in oppida, situ urbium moenibusque se | |
| defensuri. postremo oppida quoque ui expugnare adortus, | 13.1 |
| primo Cutinam ingenti ardore militum a uolnerum ira | |
| quod haud fere quisquam integer proelio excesserat, scalis | |
| cepit, deinde Cingiliam. utriusque urbis praedam militi- | 14.1 |
| bus, quod eos neque portae nec muri hostium arcuerant, | |
| concessit. |