| in Samnium incertis itum auspiciis est; cuius rei uitium | 8.30.1.1 |
| non in belli euentum, quod prospere gestum est, sed in | |
| rabiem atque iras imperatorum uertit. namque Papirius | 2.1 |
| dictator a pullario monitus cum ad auspicium repetendum | |
| Romam proficisceretur, magistro equitum denuntiauit ut | |
| sese loco teneret neu absente se cum hoste manum con- | |
| sereret. Q. Fabius cum post profectionem dictatoris per | 3.1 |
| exploratores comperisset perinde omnia soluta apud hostes | |
| ac si nemo Romanus in Samnio esset, seu ferox adu- | 4.1 |
| lescens indignitate accensus quod omnia in dictatore uide- | |
| rentur reposita esse seu occasione bene gerendae rei inductus, | |
| exercitu instructo paratoque profectus ad Imbrinium—ita | |
| uocant locum—acie cum Samnitibus conflixit. ea fortuna | 5.1 |
| pugnae fuit ut nihil relictum sit quo, si adfuisset dictator, | |
| res melius geri potuerit; non dux militi, non miles duci | |
| defuit. eques etiam auctore L. Cominio tribuno militum, | 6.1 |
| qui aliquotiens impetu capto perrumpere non poterat hostium | |
| agmen, detraxit frenos equis atque ita concitatos calcaribus | |
| permisit ut sustinere eos nulla uis posset; per arma, per | |
| uiros late stragem dedere; secutus pedes impetum equitum | 7.1 |
| turbatis hostibus intulit signa. uiginti milia hostium caesa | |
| eo die traduntur. auctores habeo bis cum hoste signa | |
| conlata dictatore absente, bis rem egregie gestam; apud | |
| antiquissimos scriptores una haec pugna inuenitur; in | 5 |
| quibusdam annalibus tota res praetermissa est. | |
| magister equitum ut ex tanta caede multis potitus spoliis | 8.1 |
| congesta in ingentem aceruum hostilia arma subdito igne | |
| concremauit, seu uotum id deorum cuipiam fuit seu credere | 9.1 |
| libet Fabio auctori eo factum ne suae gloriae fructum dicta- | |
| tor caperet nomenque ibi scriberet aut spolia in triumpho | |
| ferret. litterae quoque de re prospere gesta ad senatum | 10.1 |
| non ad dictatorem missae argumentum fuere minime cum eo | |
| communicantis laudes. ita certe dictator id factum accepit, | |
| ut laetis aliis uictoria parta prae se ferret iram tristitiamque. | |
| misso itaque repente senatu se ex curia proripuit, tum uero | 11.1 |
| non Samnitium magis legiones quam maiestatem dictatoriam | |
| et disciplinam militarem a magistro equitum uictam et euer- | |
| sam dictitans, si illi impune spretum imperium fuisset. | |
| itaque plenus minarum iraeque profectus in castra, cum | 12.1 |
| maximis itineribus isset, non tamen praeuenire famam ad- | |
| uentus sui potuit; praecucurrerant enim ab urbe qui nun- | 13.1 |
| tiarent dictatorem auidum poenae uenire, alternis paene | |
| uerbis T. Manli factum laudantem. |