| Fabius contione extemplo aduocata obtestatus milites est | 8.31.1.1 |
| ut, qua uirtute rem publicam ab infestissimis hostibus | |
| defendissent, eadem se cuius ductu auspicioque uicissent | |
| ab impotenti crudelitate dictatoris tutarentur: uenire amen- | 2.1 |
| tem inuidia, iratum uirtuti alienae felicitatique; furere quod | |
| se absente res publica egregie gesta esset; malle, si mutare | |
| fortunam posset, apud Samnites quam Romanos uictoriam | |
| esse; imperium dictitare spretum, tamquam non eadem | 3.1 |
| mente pugnari uetuerit qua pugnatum doleat. et tunc | |
| inuidia impedire uirtutem alienam uoluisse cupidissimisque | |
| arma ablaturum fuisse militibus, ne se absente moueri pos- | 4.1 |
| sent; et nunc id furere, id aegre pati, quod sine L. Papirio | |
| non inermes, non manci milites fuerint, quod se Q. Fabius | |
| magistrum equitum duxerit ac non accensum dictatoris. | |
| quid illum facturum fuisse, si, quod belli casus ferunt Mars- | 5.1 |
| que communis, aduersa pugna euenisset, qui sibi deuictis | |
| hostibus, re publica bene gesta ita ut non ab illo unico | |
| duce melius geri potuerit, supplicium magistro equitum | |
| tunc uictori minetur? neque illum magistro equitum in- | 6.1 |
| festiorem quam tribunis militum, quam centurionibus, quam | |
| militibus esse. si posset, in omnes saeuiturum fuisse: quia | |
| id nequeat, in unum saeuire. etenim inuidiam tamquam | 7.1 |
| ignem summa petere; in caput consilii, in ducem incurrere; | |
| si se simul cum gloria rei gestae exstinxisset, [tunc uictorem] | |
| uelut in capto exercitu dominantem quidquid licuerit in | |
| magistro equitum in militibus ausurum. proinde adessent | 8.1 |
| in sua causa omnium libertati. si consensum exercitus | |
| eundem qui in proelio fuerit in tuenda uictoria uideat et | |
| salutem unius omnibus curae esse, inclinaturum ad clemen- | |
| tiorem sententiam animum. postremo se uitam fortunasque | 9.1 |
| suas illorum fidei uirtutique permittere. |