| clamor e tota | 8.32.1.1 |
| contione ortus, uti bonum animum haberet: neminem illi | |
| uim allaturum saluis legionibus Romanis. | |
| haud multo post dictator aduenit classicoque extemplo | |
| ad contionem aduocauit. tum silentio facto praeco Q. Fa- | 2.1 |
| bium magistrum equitum citauit; qui simul ex inferiore | |
| loco ad tribunal accessit, tum dictator 'quaero' inquit 'de | 3.1 |
| te, Q. Fabi, cum summum imperium dictatoris sit pareant- | |
| que ei consules, regia potestas, praetores, iisdem auspiciis | |
| quibus consules creati, aequum censeas necne magistrum | |
| equitum dicto audientem esse; itemque illud interrogo, cum | 4.1 |
| me incertis auspiciis profectum ab domo scirem, utrum mihi | |
| turbatis religionibus res publica in discrimen committenda | |
| fuerit an auspicia repetenda ne quid dubiis dis agerem; | |
| simul illud, quae dictatori religio impedimento ad rem | 5.1 |
| gerendam fuerit, num ea magister equitum solutus ac liber | |
| potuerit esse. sed quid ego haec interrogo, cum, si ego | |
| tacitus abissem, tamen tibi ad uoluntatis interpretationem | |
| meae dirigenda tua sententia fuerit? quin tu respondes | 6.1 |
| uetuerimne te quicquam rei me absente agere, uetuerimne | |
| signa cum hostibus conferre? quo tu imperio meo spreto, | 7.1 |
| incertis auspiciis, turbatis religionibus, aduersus morem | |
| militarem disciplinamque maiorum et numen deorum ausus | |
| es cum hoste confligere. ad haec quae interrogatus es | 8.1 |
| responde; at extra ea caue uocem mittas. accede, lictor.' | |
| aduersus [quae] singula cum respondere haud facile esset, | 9.1 |
| et nunc quereretur eundem accusatorem capitis sui ac | |
| iudicem esse, modo uitam sibi eripi citius quam gloriam | |
| rerum gestarum posse uociferaretur purgaretque se in uicem | 10.1 |
| atque ultro accusaret, tunc Papirius redintegrata ira spoliari | |
| magistrum equitum ac uirgas et secures expediri iussit. | |
| Fabius fidem militum implorans lacerantibus uestem lictori- | 11.1 |
| bus ad triarios tumultum iam [in contione] miscentes sese | |
| recepit. | |
| inde clamor in totam contionem est perlatus; alibi | 12.1 |
| preces, alibi minae audiebantur. qui proximi forte tribunali | |
| steterant, quia subiecti oculis imperatoris noscitari poterant, | |
| orabant ut parceret magistro equitum neu cum eo exercitum | |
| damnaret; extrema contio et circa Fabium globus increpa- | 13.1 |
| bant inclementem dictatorem nec procul seditione aberant. | |
| ne tribunal quidem satis quietum erat; legati circumstantes | 14.1 |
| sellam orabant ut rem in posterum diem differret et irae | |
| suae spatium et consilio tempus daret: satis castigatam | 15.1 |
| adulescentiam Fabi esse, satis deformatam uictoriam; ne ad | |
| extremum finem supplicii tenderet neu unico iuueni neu | |
| patri eius, clarissimo uiro, neu Fabiae genti eam iniungeret | |
| ignominiam. cum parum precibus, parum causa proficerent, | 16.1 |
| intueri saeuientem contionem iubebant: ita inritatis militum | |
| animis subdere ignem ac materiam seditioni non esse | |
| aetatis, non prudentiae eius; neminem id Q. Fabio poenam | 17.1 |
| deprecanti suam uitio uersurum sed dictatori, si occaecatus | |
| ira infestam multitudinem in se prauo certamine mouisset. | |
| postremo, ne id se gratiae dare Q. Fabi crederet, se ius | 18.1 |
| iurandum dare paratos esse non uideri e re publica in | |
| Q. Fabium eo tempore animaduerti. |