| his uocibus cum | 8.33.1.1 |
| in se magis incitarent dictatorem quam magistro equitum | |
| placarent, iussi de tribunali descendere legati; et silentio | 2.1 |
| nequiquam per praeconem temptato, prae strepitu ac tumul- | |
| tu <cum> nec ipsius dictatoris nec apparitorum eius uox | |
| audiretur, nox uelut in proelio certamini finem fecit. | |
| magister equitum, iussus postero die adesse, cum omnes | 3.1 |
| adfirmarent infestius Papirium exarsurum, agitatum conten- | |
| tione ipsa exacerbatumque, clam ex castris Romam profugit; | |
| et patre auctore M. Fabio, qui ter iam consul dictatorque | 4.1 |
| fuerat, uocato extemplo senatu, cum maxime conquereretur | |
| apud patres uim atque iniuriam dictatoris, repente strepitus | |
| ante curiam lictorum summouentium auditur et ipse infensus | 5.1 |
| aderat, postquam comperit profectum ex castris, cum expe- | |
| dito equitatu secutus. iteratur deinde contentio et prendi | |
| Fabium Papirius iussit. ubi cum deprecantibus primoribus | 6.1 |
| patrum atque uniuerso senatu perstaret in incepto immitis | |
| animus, tum pater M. Fabius 'quando quidem' inquit 'apud | 7.1 |
| te nec auctoritas senatus nec aetas mea, cui orbitatem paras, | |
| nec uirtus nobilitasque magistri equitum a te ipso nominati | |
| ualet nec preces, quae saepe hostem mitigauere, quae | |
| deorum iras placant, tribunos plebis appello et prouoco ad | 8.1 |
| populum eumque tibi, fugienti exercitus tui, fugienti senatus | |
| iudicium, iudicem fero, qui certe unus plus quam tua dicta- | |
| tura potest polletque. uidero cessurusne prouocationi sis, | |
| cui rex Romanus Tullus Hostilius cessit.' | 5 |
| ex curia in contionem itur. quo cum paucis dictator, | 9.1 |
| cum omni agmine principum magister equitum <cum> | |
| escendisset, deduci eum de rostris Papirius in partem inferio- | |
| rem iussit. secutus pater 'bene agis' inquit, 'cum eo nos | 10.1 |
| deduci iussisti unde et priuati uocem mittere possemus.' | |
| ibi primo non tam perpetuae orationes quam altercatio | |
| exaudiebantur; uicit deinde strepitum uox et indignatio | 11.1 |
| Fabi senis increpantis superbiam crudelitatemque Papiri: se | 12.1 |
| quoque dictatorem Romae fuisse nec a se quemquam, ne | |
| plebis quidem hominem, non centurionem, non militem, | |
| uiolatum; Papirium tamquam ex hostium ducibus, sic ex | 13.1 |
| Romano imperatore uictoriam et triumphum petere. quan- | |
| tum interesse inter moderationem antiquorum et nouam | |
| superbiam crudelitatemque. dictatorem Quinctium Cincin- | 14.1 |
| natum in L. Minucium consulem ex obsidione a se ereptum | |
| non ultra saeuisse quam ut legatum eum ad exercitum pro | |
| consule relinqueret. M. Furium Camillum in L. Furio, qui | 15.1 |
| contempta sua senectute et auctoritate foedissimo cum | |
| euentu pugnasset, non solum in praesentia moderatum irae | |
| esse ne quid de collega secus populo aut senatui scriberet, | |
| sed cum reuertisset potissimum ex tribunis consularibus | 16.1 |
| habuisse quem ex collegis optione ab senatu data socium | |
| sibi imperii deligeret. nam populi quidem, penes quem | 17.1 |
| potestas omnium rerum esset, ne iram quidem unquam | |
| atrociorem fuisse in eos qui temeritate atque inscitia exer- | |
| citus amisissent quam ut pecunia eos multaret: capite | |
| anquisitum ob rem bello male gestam de imperatore nullo | 5 |
| ad eam diem esse. nunc ducibus populi Romani, quae ne | 18.1 |
| uictis quidem bello fas fuerit, uirgas et secures uictoribus et | |
| iustissimos meritis triumphos intentari. quid enim tandem | 19.1 |
| passurum fuisse filium suum, si exercitum amisisset, si fusus, | |
| fugatus, castris exutus fuisset? quo ultra iram uiolentiamque | |
| eius excessuram fuisse quam ut uerberaret necaretque? quam | |
| conueniens esse propter Q. Fabium ciuitatem in laetitia uic- | 20.1 |
| toria supplicationibus ac gratulationibus esse, eum propter | |
| quem deum delubra pateant, arae sacrificiis fument, honore | |
| donis cumulentur, nudatum uirgis lacerari in conspectu populi | 21.1 |
| Romani, intuentem Capitolium atque arcem deosque ab se | |
| duobus proeliis haud frustra aduocatos. quo id animo | 22.1 |
| exercitum, qui eius ductu auspiciisque uicisset, laturum? | |
| quem luctum in castris Romanis, quam laetitiam inter | |
| hostes fore. | |
| haec simul iurgans, querens, deum hominumque fidem | 23.1 |
| obtestans, et complexus filium plurimis cum lacrimis agebat. |