| stabat cum eo senatus maiestas, fauor populi, tribunicium | 8.34.1.1 |
| auxilium, memoria absentis exercitus; ex parte altera im- | 2.1 |
| perium inuictum populi Romani et disciplina rei militaris et | |
| dictatoris edictum pro numine semper obseruatum et Man- | |
| liana imperia et posthabita filii caritas publicae utilitati | |
| iactabantur: hoc etiam L. Brutum, conditorem Romanae | 3.1 |
| libertatis, antea in duobus liberis fecisse; nunc patres co- | |
| mes et senes faciles de alieno imperio spreto, tamquam rei | |
| paruae, disciplinae militaris euersae iuuentuti gratiam facere. | |
| se tamen perstaturum in incepto nec ei, qui aduersus edic- | 4.1 |
| tum suum turbatis religionibus ac dubiis auspiciis pugnasset, | |
| quicquam ex iusta poena remissurum. maiestas imperii | 5.1 |
| perpetuane esset non esse in sua potestate: L. Papirium | |
| nihil eius deminuturum; optare ne potestas tribunicia, | 6.1 |
| inuiolata ipsa, uiolet intercessione sua Romanum imperium | |
| neu populus in se potissimum dictatore uim et ius dictaturae | |
| exstinguat. quod si fecisset, non L. Papirium sed tribunos, | 7.1 |
| sed prauum populi iudicium nequiquam posteros accusaturos, | |
| cum polluta semel militari disciplina non miles centurionis, | |
| non centurio tribuni, non tribunus legati, non legatus con- | |
| sulis, non magister equitum dictatoris pareat imperio, nemo | 8.1 |
| hominum, nemo deorum uerecundiam habeat, non edicta | |
| imperatorum, non auspicia obseruentur, sine commeatu uagi | 9.1 |
| milites in pacato, in hostico errent, immemores sacramenti | |
| licentia sua se ubi uelint exauctorent, infrequentia deserantur | 10.1 |
| signa, neque conueniatur ad edictum, nec discernatur inter- | |
| diu nocte, aequo iniquo loco, <iussu> iniussu imperatoris | |
| pugnent, et non signa, non ordines seruent, latrocinii modo | |
| caeca et fortuita pro sollemni et sacrata militia sit.—'horum | 11.1 |
| criminum uos reos in omnia saecula offerte, tribuni plebi; | |
| uestra obnoxia capita pro licentia Q. Fabi obicite.' |