| stupentes tribunos et suam iam uicem magis anxios | 8.35.1.1 |
| quam eius cui auxilium ab se petebatur, liberauit onere | |
| consensus populi Romani ad preces et obtestationem uersus | |
| ut sibi poenam magistri equitum dictator remitteret. tri- | 2.1 |
| buni quoque inclinatam rem in preces subsecuti orare | |
| dictatorem insistunt ut ueniam errori humano, ueniam | |
| adulescentiae Q. Fabi daret; satis eum poenarum dedisse. | |
| iam ipse adulescens, iam pater M. Fabius contentionis obliti | 3.1 |
| procumbere ad genua et iram deprecari dictatoris. tum | 4.1 |
| dictator silentio facto 'bene habet' inquit, 'Quirites; uicit | |
| disciplina militaris, uicit imperii maiestas, quae in discrimine | |
| fuerunt an ulla post hanc diem essent. non noxae eximitur | 5.1 |
| Q. Fabius, qui contra edictum imperatoris pugnauit, sed | |
| noxae damnatus donatur populo Romano, donatur tribu- | |
| niciae potestati precarium non iustum auxilium ferenti. | |
| uiue, Q. Fabi, felicior hoc consensu ciuitatis ad tuendum te | 6.1 |
| quam qua paulo ante insultabas uictoria; uiue, id facinus | |
| ausus, cuius tibi ne parens quidem, si eodem loco fuisset | |
| quo fuit L. Papirius, ueniam dedisset. mecum, ut uoles, | 7.1 |
| reuerteris in gratiam; populo Romano, cui uitam debes, | |
| nihil maius praestiteris quam si hic tibi dies satis documenti | |
| dederit ut bello ac pace pati legitima imperia possis.' cum | 8.1 |
| se nihil morari magistrum equitum pronuntiasset, degressum | |
| eum templo laetus senatus, laetior populus, circumfusi ac | |
| gratulantes hinc magistro equitum, hinc dictatori, prosecuti | 9.1 |
| sunt, firmatumque imperium militare haud minus periculo | |
| Q. Fabi quam supplicio miserabili adulescentis Manli | |
| uidebatur. | |
| forte ita eo anno euenit ut, quotienscumque dictator ab | 10.1 |
| exercitu recessisset, hostes in Samnio mouerentur. ceterum | |
| in oculis exemplum erat Q. Fabius M. Ualerio legato, qui | |
| castris praeerat, ne quam uim hostium magis quam trucem | |
| dictatoris iram timeret. itaque frumentatores cum circum- | 11.1 |
| uenti ex insidiis caesi loco iniquo essent, creditum uolgo est | |
| subueniri eis ab legato potuisse, ni tristia edicta exhorruisset. | |
| ea quoque ira alienauit a dictatore militum animos iam ante | 12.1 |
| infensos quod implacabilis Q. Fabio fuisset et, quod suis | |
| precibus negasset, eius populo Romano ueniam dedisset. |