| postquam dictator praeposito in urbe L. Papirio Crasso, | 8.36.1.1 |
| magistro equitum Q. Fabio uetito quicquam pro magistratu | |
| agere, in castra rediit, neque ciuibus satis laetus aduentus | 2.1 |
| eius fuit nec hostibus quicquam attulit terroris. namque | |
| postero die, seu ignari uenisse dictatorem seu adesset an | |
| abesset parui facientes, instructa acie ad castra accesserunt. | |
| ceterum tantum momenti in uno uiro L. Papirio fuit ut, si | 3.1 |
| ducis consilia fauor subsecutus militum foret, debellari eo | |
| die cum Samnitibus potuisse pro haud dubio habitum sit; | |
| ita instruxit aciem [loco ac subsidiis], ita omni arte bellica | 4.1 |
| firmauit; cessatum a milite ac de industria, ut obtrectaretur | |
| laudibus ducis, impedita uictoria est. plures Samnitium | |
| cecidere, plures Romani uolnerati sunt. sensit peritus dux | 5.1 |
| quae res uictoriae obstaret: temperandum ingenium suum | |
| esse et seueritatem miscendam comitati. itaque adhibitis | 6.1 |
| legatis ipse circuit saucios milites inserens in tentoria caput, | |
| singulosque ut sese haberet rogitans curam eorum nomina- | |
| tim legatis tribunisque et praefectis demandabat. rem per | 7.1 |
| se popularem ita dextere egit, ut medendis corporibus animi | |
| multo prius militum imperatori reconciliarentur nec quic- | |
| quam ad salubritatem efficacius fuerit quam quod grato | |
| animo ea cura accepta est. refecto exercitu cum hoste | 8.1 |
| congressus haud dubia spe sua militumque ita fudit fugauit- | |
| que Samnites ut ille ultimus eis dies conferendi signa cum | |
| dictatore fuerit. incessit deinde qua duxit praedae spes | 9.1 |
| uictor exercitus perlustrauitque hostium agros, nulla arma, | |
| nullam uim nec apertam nec insidiis expertus. addebat | 10.1 |
| alacritatem quod dictator praedam omnem edixerat militi- | |
| bus; nec ira magis publica quam priuatum compendium in | |
| hostem acuebat. his cladibus subacti Samnites pacem | 11.1 |
| a dictatore petiere; cum quo pacti ut singula uestimenta | |
| militibus et annuum stipendium darent, cum ire ad senatum | 12.1 |
| iussi essent, secuturos se dictatorem responderunt, unius | |
| eius fidei uirtutique causam suam commendantes. ita | |
| deductus ex Samnitibus exercitus. |