| dictator triumphans urbem est ingressus; et cum se | 8.37.1.1 |
| dictatura abdicare uellet, iussu patrum priusquam abdicaret | |
| consules creauit C. Sulpicium Longum iterum Q. Aemilium | |
| Cerretanum. Samnites infecta pace quia de condicionibus | 2.1 |
| agebatur indutias annuas ab urbe rettulerunt; nec earum | |
| ipsarum sancta fides fuit; adeo, postquam Papirium abisse | |
| magistratu nuntiatum est, arrecti ad bellandum animi sunt. | |
| C. Sulpicio Q. Aemilio—Aulium quidam annales habent— | 3.1 |
| consulibus ad defectionem Samnitium Apulum nouum | |
| bellum accessit. utroque exercitus missi. Sulpicio Samnites, | |
| Apuli Aemilio sorte euenerunt. sunt qui non ipsis Apulis | 4.1 |
| bellum inlatum sed socios eius gentis populos ab Samnitium | |
| ui atque iniuriis defensos scribant; ceterum fortuna Samni- | 5.1 |
| tium, uix a se ipsis eo tempore propulsantium bellum, propius | |
| ut sit uero facit non Apulis ab Samnitibus arma inlata sed | |
| cum utraque simul gente bellum Romanis fuisse. nec | 6.1 |
| tamen res ulla memorabilis acta; ager Apulus Samniumque | |
| euastatum; hostes nec hic nec illic inuenti. | |
| Romae nocturnus terror ita ex somno trepidam repente | |
| ciuitatem exciuit ut Capitolium atque arx moeniaque et | 5 |
| portae plena armatorum fuerint; et cum concursatum clama- | 7.1 |
| tumque ad arma omnibus locis esset, prima luce nec auctor | |
| nec causa terroris comparuit. | |
| eodem anno de Tusculanis Flauia rogatione populi fuit | 8.1 |
| iudicium. M. Flauius tribunus plebis tulit ad populum ut | |
| in Tusculanos animaduerteretur, quod eorum ope ac consilio | |
| Ueliterni Priuernatesque populo Romano bellum fecissent. | |
| populus Tusculanus cum coniugibus ac liberis Romam | 9.1 |
| uenit. ea multitudo ueste mutata et specie reorum tribus | |
| circuit genibus se omnium aduoluens; plus itaque miseri- | 10.1 |
| cordia ad poenae ueniam impetrandam quam causa ad | |
| crimen purgandum ualuit. tribus omnes praeter Polliam | 11.1 |
| antiquarunt legem: Polliae sententia fuit puberes uerberatos | |
| necari, coniuges liberosque sub corona lege belli uenire. | |
| memoriam eius irae Tusculanis in poenae tam atrocis | 12.1 |
| auctores mansisse ad patrum aetatem constat nec quem- | |
| quam ferme ex Pollia tribu candidatum Papiriam ferre | |
| solitum. |