| equitum acies qualis quae esse instructissima potest | 8.39.1.1 |
| inuecta in dissipatos impeditosque hostes caede omnia | |
| replet. inter sarcinas omissas repente, obiacentes pedibus | 2.1 |
| fugientium consternatorumque equorum, neque pugnae | |
| neque fugae satis potentes caeduntur. tum deleto prope | 3.1 |
| equitatu hostium M. Fabius circumductis paululum alis ab | |
| tergo pedestrem aciem adoritur. clamor inde nouus acci- | 4.1 |
| dens et Samnitium terruit animos et dictator, ubi respec- | |
| tantes hostium antesignanos turbataque signa et fluctuantem | |
| aciem uidit, tum appellare, tum adhortari milites, tribunos | |
| principesque ordinum nominatim ad iterandam secum pug- | 5 |
| nam uocare. nouato clamore signa inferuntur, et quidquid | 5.1 |
| progrediebantur magis magisque turbatos hostes cernebant. | |
| eques ipse iam primis erat in conspectu et Cornelius | |
| respiciens ad manipulos militum, quod manu, quod uoce | 6.1 |
| poterat, monstrabat uexilla se suorum parmasque cernere | |
| equitum. quod ubi auditum simul uisumque est, adeo | 7.1 |
| repente laboris per diem paene totum tolerati uolnerumque | |
| obliti sunt, ut haud secus quam si tum integri e castris | |
| signum pugnae accepissent concitauerint se in hostem. nec | 8.1 |
| ultra Samnis tolerare terrorem equitum peditumque uim | |
| potuit; partim in medio caesi, partim in fugam dissipati sunt. | |
| pedes restantes ac circumuentos cecidit: ab equite fugien- | 9.1 |
| tium strages est facta, inter quos et ipse imperator cecidit. | |
| hoc demum proelium Samnitium res ita infregit, ut om- | 10.1 |
| nibus conciliis fremerent minime id quidem mirum esse, si | |
| impio bello et contra foedus suscepto, infestioribus merito | |
| deis quam hominibus nihil prospere agerent: expiandum id | 11.1 |
| bellum magna mercede luendumque esse; id referre tantum | |
| utrum supplicia noxio paucorum an omnium innoxio prae- | |
| beant sanguine; audebantque iam quidam nominare auctores | |
| armorum. unum maxime nomen per consensum claman- | 12.1 |
| tium Brutuli Papi exaudiebatur; uir nobilis potensque erat, | |
| haud dubie proximarum indutiarum ruptor. de eo coacti | |
| referre praetores decretum fecerunt ut Brutulus Papius | 13.1 |
| Romanis dederetur et cum eo praeda omnis Romana captiui- | |
| que ut Romam mitterentur quaeque res per fetiales ex | |
| foedere repetitae essent secundum ius fasque restituerentur. | |
| fetiales Romam, ut censuerunt, missi et corpus Brutuli | 14.1 |
| exanime; ipse morte uoluntaria ignominiae se ac supplicio | |
| subtraxit. placuit cum corpore bona quoque eius dedi. | 15.1 |
| nihil tamen earum rerum praeter captiuos ac si qua cognita | |
| ex praeda sunt acceptum est; ceterarum rerum inrita fuit | |
| deditio. dictator ex senatus consulto triumphauit. |