| hoc bellum a consulibus bellatum quidam auctores sunt | 8.40.1.1 |
| eosque de Samnitibus triumphasse; Fabium etiam in Apuliam | |
| processisse atque inde magnas praedas egisse. nec dis- | 2.1 |
| crepat quin dictator eo anno A. Cornelius fuerit; id am- | |
| bigitur belline gerendi causa creatus sit an ut esset qui ludis | |
| Romanis, quia L. Plautius praetor graui morbo forte impli- | |
| citus erat, signum mittendis quadrigis daret functusque eo | 3.1 |
| haud sane memorandi imperii ministerio se dictatura abdi- | |
| caret. nec facile est aut rem rei aut auctorem auctori | |
| praeferre. uitiatam memoriam funebribus laudibus reor | 4.1 |
| falsisque imaginum titulis, dum familiae ad se quaeque | |
| famam rerum gestarum honorumque fallente mendacio | |
| trahunt; inde certe et singulorum gesta et publica monu- | 5.1 |
| menta rerum confusa. nec quisquam aequalis temporibus | |
| illis scriptor exstat quo satis certo auctore stetur. |