| sequitur hunc annum nobilis clade Romana Caudina pax | 9.1.1.1 |
| T. Ueturio Caluino Sp. Postumio consulibus. Samnites eo | 2.1 |
| anno imperatorem C. Pontium Herenni filium habuerunt, | |
| patre longe prudentissimo natum, primum ipsum bellatorem | |
| ducemque. is, ubi legati qui ad dedendas res missi erant | 3.1 |
| pace infecta redierunt, 'ne nihil actum' inquit 'hac legatione | |
| censeatis, expiatum est quidquid ex foedere rupto irarum in | |
| nos caelestium fuit. satis scio, quibuscumque dis cordi fuit | 4.1 |
| subigi nos ad necessitatem dedendi res quae ab nobis ex | |
| foedere repetitae fuerant, iis non fuisse cordi tam superbe ab | |
| Romanis foederis expiationem spretam. quid enim ultra | 5.1 |
| fieri ad placandos deos mitigandosque homines potuit quam | |
| quod nos fecimus? res hostium in praeda captas, quae | |
| belli iure nostrae uidebantur, remisimus; auctores belli, | 6.1 |
| quia uiuos non potuimus, perfunctos iam fato dedidimus; | |
| bona eorum, ne quid ex contagione noxae remaneret penes | |
| nos, Romam portauimus. quid ultra tibi, Romane, quid | 7.1 |
| foederi, quid dis arbitris foederis debeo? quem tibi tuarum | |
| irarum, quem meorum suppliciorum iudicem feram? nemi- | |
| nem, neque populum neque priuatum, fugio. quod si nihil | 8.1 |
| cum potentiore iuris humani relinquitur inopi, at ego ad | |
| deos uindices intolerandae superbiae confugiam et precabor, | |
| ut iras suas uertant in eos quibus non suae redditae res, non | 9.1 |
| alienae accumulatae satis sint; quorum saeuitiam non mors | |
| noxiorum, non deditio exanimatorum corporum, non bona | |
| sequentia domini deditionem exsatient, [placari nequeant] | |
| nisi hauriendum sanguinem laniandaque uiscera nostra | 5 |
| praebuerimus. iustum est bellum, Samnites, quibus neces- | 10.1 |
| sarium, et pia arma, quibus nulla nisi in armis relinquitur | |
| spes. proinde, cum rerum humanarum maximum momentum | 11.1 |
| sit quam propitiis rem, quam aduersis agant dis, pro certo | |
| habete priora bella aduersus deos magis quam homines | |
| gessisse, hoc quod instat ducibus ipsis dis gesturos.' |