| haec non laeta magis quam uera uaticinatus, exercitu | 9.2.1.1 |
| educto circa Caudium castra quam potest occultissime locat. | |
| inde ad Calatiam, ubi iam consules Romanos castraque esse | 2.1 |
| audiebat, milites decem pastorum habitu mittit pecoraque | |
| diuersos alium alibi haud procul Romanis pascere iubet | |
| praesidiis; ubi inciderint in praedatores, ut idem omnibus | 3.1 |
| sermo constet legiones Samnitium in Apulia esse, Luceriam | |
| omnibus copiis circumsedere, nec procul abesse quin ui | |
| capiant. iam is rumor ante de industria uolgatus uenerat | 4.1 |
| ad Romanos, sed fidem auxere captiui eo maxime quod | |
| sermo inter omnes congruebat. haud erat dubium quin | 5.1 |
| Lucernis opem Romanus ferret, bonis ac fidelibus sociis, | |
| simul ne Apulia omnis ad praesentem terrorem deficeret: | |
| ea modo, qua irent, consultatio fuit. | |
| duae ad Luceriam ferebant uiae, altera praeter oram | 6.1 |
| superi maris, patens apertaque sed quanto tutior tanto fere | |
| longior, altera per Furculas Caudinas, breuior; sed ita natus | 7.1 |
| locus est: saltus duo alti angusti siluosique sunt montibus | |
| circa perpetuis inter se iuncti. iacet inter eos satis patens | |
| clausus in medio campus herbidus aquosusque, per quem | |
| medium iter est; sed antequam uenias ad eum, intrandae | 8.1 |
| primae angustiae sunt et aut eadem qua te insinuaueris | |
| retro uia repetenda aut, si ire porro pergas, per alium saltum | |
| artiorem impeditioremque euadendum. | |
| in eum campum uia alia per cauam rupem Romani demisso | 9.1 |
| agmine cum ad alias angustias protinus pergerent, saeptas | |
| deiectu arborum saxorumque ingentium obiacente mole | |
| inuenere. cum fraus hostilis apparuisset, praesidium etiam | |
| in summo saltu conspicitur. citati inde retro, qua uenerant, | 10.1 |
| pergunt repetere uiam; eam quoque clausam sua obice | |
| armisque inueniunt. sistunt inde gradum sine ullius im- | |
| perio stuporque omnium animos ac uelut torpor quidam | |
| insolitus membra tenet, intuentesque alii alios, cum alterum | 11.1 |
| quisque compotem magis mentis ac consilii ducerent, diu | |
| immobiles silent; deinde, ubi praetoria consulum erigi | 12.1 |
| uidere et expedire quosdam utilia operi, quamquam ludibrio | |
| fore munientes perditis rebus ac spe omni adempta cerne- | |
| bant, tamen, ne culpam malis adderent, pro se quisque nec | 13.1 |
| hortante ullo nec imperante ad muniendum uersi castra | |
| propter aquam uallo circumdant, sua ipsi opera laboremque | 14.1 |
| inritum, praeterquam quod hostes superbe increpabant, cum | |
| miserabili confessione eludentes. ad consules maestos, ne | 15.1 |
| aduocantes quidem in consilium, quando nec consilio nec | |
| auxilio locus esset, sua sponte legati ac tribuni conueniunt | |
| militesque ad praetorium uersi opem, quam uix di immortales | |
| ferre poterant, ab ducibus exposcunt. | 5 |