| querentes magis | 9.3.1.1 |
| quam consultantes nox oppressit, cum pro ingenio quisque | |
| fremerent, [alius] 'per obices uiarum,' alius, 'per aduersa | |
| montium, per siluas, qua ferri arma poterunt, eamus; modo | 2.1 |
| ad hostem peruenire liceat quem per annos iam prope tri- | |
| ginta uincimus: omnia aequa et plana erunt Romano in | |
| perfidum Samnitem pugnanti'; alius: 'quo aut qua eamus? | 3.1 |
| num montes moliri sede sua paramus? dum haec immine- | |
| bunt iuga, qua tu ad hostem uenies? armati, inermes, fortes, | |
| ignaui, pariter omnes capti atque uicti sumus; ne ferrum | |
| quidem ad bene moriendum oblaturus est hostis; sedens | 5 |
| bellum conficiet.' his in uicem sermonibus qua cibi qua | 4.1 |
| quietis immemor nox traducta est. | |
| ne Samnitibus quidem consilium in tam laetis suppetebat | |
| rebus; itaque uniuersi Herennium Pontium, patrem impera- | |
| toris, per litteras consulendum censent. iam is grauis annis | 5.1 |
| non militaribus solum sed ciuilibus quoque abscesserat | |
| muneribus; in corpore tamen adfecto uigebat uis animi | |
| consiliique. is ubi accepit ad Furculas Caudinas inter | 6.1 |
| duos saltus clausos esse exercitus Romanos, consultus ab | |
| nuntio filii censuit omnes inde quam primum inuiolatos | |
| dimittendos. quae ubi spreta sententia est iterumque eodem | 7.1 |
| remeante nuntio consulebatur, censuit ad unum omnes | |
| interficiendos. quae ubi tam discordia inter se uelut ex | 8.1 |
| ancipiti oraculo responsa data sunt, quamquam filius ipse in | |
| primis iam animum quoque patris consenuisse in adfecto | |
| corpore rebatur, tamen consensu omnium uictus est ut ipsum | |
| in consilium acciret. nec grauatus senex plaustro in castra | 9.1 |
| dicitur aduectus uocatusque in consilium ita ferme locutus | |
| esse, ut nihil sententiae suae mutaret, causas tantum adiceret: | |
| priore se consilio, quod optimum duceret, cum potentissimo | 10.1 |
| populo per ingens beneficium perpetuam firmare pacem | |
| amicitiamque; altero consilio in multas aetates, quibus | |
| amissis duobus exercitibus haud facile receptura uires Ro- | |
| mana res esset, bellum differre; tertium nullum consilium | 5 |
| esse. cum filius aliique principes percontando exsequeren- | 11.1 |
| tur, quid si media uia consilii caperetur, ut et dimitterentur | |
| incolumes et leges iis iure belli uictis imponerentur, 'ista | 12.1 |
| quidem sententia' inquit 'ea est, quae neque amicos parat | |
| nec inimicos tollit. seruate modo quos ignominia inrita- | |
| ueritis; ea est Romana gens, quae uicta quiescere nesciat. | |
| uiuet semper in pectoribus illorum quidquid istuc praesens | 13.1 |
| necessitas inusserit neque eos ante multiplices poenas expe- | |
| titas a uobis quiescere sinet.' neutra sententia accepta | |
| Herennius domum e castris est auectus. |