censu perfecto quem maturauerat metu legis de incensis 1.44.1.1
latae cum uinculorum minis mortisque, edixit ut omnes ciues
Romani, equites peditesque, in suis quisque centuriis, in
campo Martio prima luce adessent. ibi instructum exerci- 2.1
tum omnem suouetaurilibus lustrauit, idque conditum lu-
strum appellatum, quia is censendo finis factus est. milia
octoginta eo lustro ciuium censa dicuntur; adicit scriptorum
antiquissimus Fabius Pictor, eorum qui arma ferre possent 5
eum numerum fuisse. ad eam multitudinem urbs quoque 3.1
amplificanda uisa est. addit duos colles, Quirinalem Uimi-
nalemque; Uiminalem inde deinceps auget Esquiliis; ibique
ipse, ut loco dignitas fieret, habitat; aggere et fossis et muro
circumdat urbem; ita pomerium profert. pomerium uerbi 4.1
uim solam intuentes postmoerium interpretantur esse; est
autem magis circamoerium, locus quem in condendis urbi-
bus quondam Etrusci qua murum ducturi erant certis circa
terminis inaugurato consecrabant, ut neque interiore parte 5
aedificia moenibus continuarentur, quae nunc uolgo etiam
coniungunt, et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu
pateret soli. hoc spatium quod neque habitari neque arari 5.1
fas erat, non magis quod post murum esset quam quod murus
post id, pomerium Romani appellarunt; et in urbis incre-
mento semper quantum moenia processura erant tantum
termini hi consecrati proferebantur. 5