| aduersus quos Publilius consul cum dimicaturus esset, | 9.13.1.1 |
| prius adloquendos milites ratus contionem aduocari iussit; | |
| ceterum sicut ingenti alacritate ad praetorium concursum | |
| est, ita prae clamore poscentium pugnam nulla adhortatio | |
| imperatoris audita est; suus cuique animus memor igno- | 2.1 |
| miniae adhortator aderat. uadunt igitur in proelium | |
| urgentes signiferos et, ne mora in concursu pilis emittendis | |
| stringendisque inde gladiis esset, pila uelut dato ad id signo | |
| abiciunt strictisque gladiis cursu in hostem feruntur. nihil | 3.1 |
| illic imperatoriae artis ordinibus aut subsidiis locandis fuit; | |
| omnia ira militaris prope uesano impetu egit. itaque non | 4.1 |
| fusi modo hostes sunt sed ne castris quidem suis fugam | |
| impedire ausi Apuliam dissipati petiere; Luceriam tamen | |
| coacto rursus in unum agmine est peruentum. Romanos | 5.1 |
| ira eadem, quae per mediam aciem hostium tulerat, et in | |
| castra pertulit. ibi plus quam in acie sanguinis ad caedis | |
| factum praedaeque pars maior ira corrupta. | |
| exercitus alter cum Papirio consule locis maritimis per- | 6.1 |
| uenerat Arpos per omnia pacata Samnitium magis iniuriis et | |
| odio quam beneficio ullo populi Romani; nam Samnites, ea | 7.1 |
| tempestate in montibus uicatim habitantes, campestria et | |
| maritima loca contempto cultorum molliore atque, ut euenit | |
| fere, locis simili genere ipsi montani atque agrestes depopu- | |
| labantur. quae regio si fida Samnitibus fuisset, aut perue- | 8.1 |
| nire Arpos exercitus Romanus nequisset aut interiecta [inter | |
| Romam et Arpos] penuria rerum omnium exclusos a com- | |
| meatibus absumpsisset. tum quoque profectos inde ad | 9.1 |
| Luceriam iuxta obsidentes obsessosque inopia uexauit: om- | |
| nia ab Arpis Romanis suppeditabantur, ceterum adeo exigue | |
| ut militi occupato stationibus uigiliisque et opere eques fol- | |
| liculis in castra ab Arpis frumentum ueheret, interdum | 10.1 |
| occursu hostium cogeretur abiecto ex equo frumento pug- | |
| nare: obsessis priusquam alter consul uictore exercitu | |
| aduenit, et commeatus ex montibus Samnitium inuecti | |
| erant et auxilia intromissa. artiora omnia aduentus Publili | 11.1 |
| fecit, qui obsidione delegata in curam collegae uacuus per | |
| agros cuncta infesta commeatibus hostium fecerat. itaque | 12.1 |
| cum spes nulla esset diutius obsessos inopiam laturos, | |
| coacti Samnites, qui ad Luceriam castra habebant, undique | |
| contractis uiribus signa cum Papirio conferre. |