| anno circumacto bellum deinceps ab dictatore Q. Fabio | 9.22.1.1 |
| gestum est. consules noui, sicut superiores, Romae man- | |
| serunt; Fabius ad accipiendum ab Aemilio exercitum ad | |
| Saticulam cum supplemento uenit. neque enim Samnites | 2.1 |
| ad Plisticam manserant sed accitis ab domo nouis militibus | |
| multitudine freti castra eodem quo antea loco posuerunt | |
| lacessentesque proelio Romanos auertere ab obsidione | |
| conabantur. eo intentius dictator in moenia hostium uersus | 3.1 |
| id bellum tantum ducere quod urbem oppugnabat, securior | |
| ab Samnitibus agere stationibus modo oppositis ne qua in | |
| castra uis fieret. eo ferocius adequitare Samnites uallo | 4.1 |
| neque otium pati; et cum iam prope in portis castrorum | |
| esset hostis, nihil consulto dictatore magister equitum | |
| Q. Aulius Cerretanus magno tumultu cum omnibus turmis | |
| equitum euectus summouit hostem. tum in minime per- | 5.1 |
| tinaci genere pugnae sic fortuna exercuit opes ut insignes | |
| utrimque clades et clara ipsorum ducum ederet funera. | |
| prior Samnitium imperator aegre patiens, quo tam ferociter | 6.1 |
| adequitasset, inde se fundi fugarique, orando hortandoque | |
| equites proelium iterauit; in quem insignem inter suos | 7.1 |
| cientem pugnam magister equitum Romanus infesta cuspide | |
| ita permisit equum ut uno ictu exanimem equo praecipitaret. | |
| nec, ut fit, ad ducis casum perculsa magis quam inritata est | |
| multitudo; omnes qui circa erant in Aulium temere inuectum | 8.1 |
| per hostium turmas tela coniecerunt; fratri praecipuum | 9.1 |
| decus ulti Samnitium imperatoris <di> dederunt. is uic- | |
| torem detractum ex equo magistrum equitum plenus maeroris | |
| atque irae trucidauit, nec multum afuit quin corpore etiam, | |
| quia inter hostiles ceciderat turmas, Samnites potirentur. | 5 |
| sed extemplo ad pedes descensum ab Romanis est coactique | 10.1 |
| idem Samnites facere; et repentina acies circa corpora ducum | |
| pedestre proelium iniit, quo haud dubie superat Romanus, | |
| reciperatumque Auli corpus mixta cum dolore laetitia uic- | |
| tores in castra referunt. Samnites duce amisso et per | 11.1 |
| equestre certamen temptatis uiribus, omissa Saticula, quam | |
| nequiquam defendi rebantur, ad Plisticae obsidionem redeunt | |
| intraque paucos dies Saticula Romanus per deditionem, | |
| Plistica per uim Samnis potitur. | 5 |