| M. Ualerio et Q. Apuleio consulibus satis pacatae foris | 10.6.1.1 |
| res fuere: Etruscum aduersae belli res et indutiae quietum | 2.1 |
| tenebant; Samnitem multorum annorum cladibus domitum | |
| hauddum foederis noui paenitebat; Romae quoque plebem | |
| quietam exonerata[m deducta] in colonias multitudo prae- | |
| stabat. tamen ne undique tranquillae res essent, certamen | 3.1 |
| iniectum inter primores ciuitatis, patricios plebeiosque, ab | |
| tribunis plebis Q. et Cn. Ogulniis, qui undique criminando- | 4.1 |
| rum patrum apud plebem occasionibus quaesitis, postquam | |
| alia frustra temptata erant, eam actionem susceperunt qua | |
| non infimam plebem accenderent sed ipsa capita plebis, | |
| consulares triumphalesque plebeios, quorum honoribus nihil | 5.1 |
| praeter sacerdotia, quae nondum promiscua erant, deesset. | |
| rogationem ergo promulgarunt ut, cum quattuor augures, | 6.1 |
| quattuor pontifices ea tempestate essent placeretque augeri | |
| sacerdotum numerum, quattuor pontifices, quinque au- | |
| gures, de plebe omnes, adlegerentur.—quemadmodum ad | 7.1 |
| quattuor augurum numerum nisi morte duorum id redigi | |
| collegium potuerit, non inuenio, cum inter augures constet | |
| imparem numerum debere esse, ut tres antiquae tribus, | |
| Ramnes, Titienses, Luceres, suum quaeque augurem habeant | 5 |
| aut, si pluribus sit opus, pari inter se numero sacerdotes | 8.1 |
| multiplicent; sicut multiplicati sunt cum ad quattuor quin- | |
| que adiecti nouem numerum, ut terni in singulas essent, | |
| expleuerunt.—ceterum quia de plebe adlegebantur, iuxta | 9.1 |
| eam rem aegre passi patres quam cum consulatum uolgari | |
| uiderent. simulabant ad deos id magis quam ad se perti- | 10.1 |
| nere: ipsos uisuros ne sacra sua polluantur; id se optare | |
| tantum ne qua in rem publicam clades ueniat. minus | 11.1 |
| autem tetendere, adsueti iam in tali genere certaminum uinci; | |
| et cernebant aduersarios non, id quod olim uix sperauerint, | |
| adfectantes magnos honores sed omnia iam in quorum spem | |
| dubiam erat certatum adeptos, multiplices consulatus cen- | 5 |
| surasque et triumphos. |