| Samnitibus Apuli se ante proelium coniunxissent, ni P. | 10.15.1.1 |
| Decius consul iis ad Maleuentum castra obiecisset, extractos | |
| deinde ad certamen fudisset. ibi quoque plus fugae fuit | 2.1 |
| quam caedis; duo milia Apulorum caesa; spretoque eo | |
| hoste Decius in Samnium legiones duxit. ibi duo consu- | 3.1 |
| lares exercitus diuersis uagati partibus omnia spatio quinque | |
| mensum euastarunt. quinque et quadraginta loca in Samnio | 4.1 |
| fuere, in quibus Deci castra fuerunt, alterius consulis sex et | |
| octoginta; nec ualli tantum ac fossarum uestigia relicta sed | 5.1 |
| multo alia illis insigniora monumenta uastitatis circa regio- | |
| numque depopulatarum. Fabius etiam urbem Cimetram | 6.1 |
| cepit. ibi capta armatorum duo milia nongenti, caesi | |
| pugnantes ferme nongenti triginta. | |
| inde comitiorum causa Romam profectus maturauit eam | 7.1 |
| rem agere. cum primo uocatae Q. Fabium consulem dice- | |
| rent omnes centuriae, Ap. Claudius, consularis candidatus, | 8.1 |
| uir acer et ambitiosus, non sui magis honoris causa quam | |
| ut patricii reciperarent duo consularia loca, cum suis tum | |
| totius nobilitatis uiribus incubuit ut se cum Q. Fabio con- | |
| sulem dicerent. Fabius primo de se eadem fere quae priore | 9.1 |
| anno dicendo abnuere. circumstare sellam omnis nobilitas; | |
| orare ut ex caeno plebeio consulatum extraheret maiesta- | |
| temque pristinam cum honori tum patriciis gentibus redderet. | |
| Fabius silentio facto media oratione studia hominum sedauit; | 10.1 |
| facturum enim se fuisse dixit ut duorum patriciorum nomina | |
| reciperet, si alium quam se consulem fieri uideret; nunc se | 11.1 |
| suam rationem comitiis, cum contra leges futurum sit, pes- | |
| simo exemplo non habiturum. ita L. Uolumnius de plebe | 12.1 |
| cum Ap. Claudio consul est factus, priore item consulatu | |
| inter se comparati. nobilitas obiectare Fabio fugisse eum | |
| Ap. Claudium collegam, eloquentia ciuilibusque artibus haud | |
| dubie praestantem. | 5 |