| comitiis perfectis ueteres consules iussi bellum in Samnio | 10.16.1.1 |
| gerere prorogato in sex menses imperio. itaque insequenti | 2.1 |
| quoque anno L. Uolumnio Ap. Claudio consulibus P. Decius, | |
| qui consul in Samnio relictus a collega fuerat, proconsul idem | |
| populari non destitit agros, donec Samnitium exercitum | |
| nusquam se proelio committentem postremo expulit finibus. | 5 |
| Etruriam pulsi petierunt et, quod legationibus nequiquam | 3.1 |
| saepe temptauerant, id se tanto agmine armatorum mixtis | |
| terrore precibus acturos efficacius rati, postulauerunt princi- | |
| pum Etruriae concilium. quo coacto, per quot annos pro | 4.1 |
| libertate dimicent cum Romanis, exponunt: omnia expertos | |
| esse si suismet ipsorum uiribus tolerare tantam molem belli | |
| possent; temptasse etiam haud magni momenti finitimarum | 5.1 |
| gentium auxilia. petisse pacem a populo Romano, cum | |
| bellum tolerare non possent; rebellasse, quod pax seruienti- | |
| bus grauior quam liberis bellum esset; unam sibi spem | 6.1 |
| reliquam in Etruscis restare. scire gentem Italiae opulen- | |
| tissimam armis, uiris, pecunia esse; habere accolas Gallos, | |
| inter ferrum et arma natos, feroces cum suopte ingenio tum | |
| aduersus Romanum populum, quem captum a se auroque | 5 |
| redemptum, haud uana iactantes, memorent. nihil abesse, | 7.1 |
| si sit animus Etruscis qui Porsinnae quondam maioribusque | |
| eorum fuerit, quin Romanos omni agro cis Tiberim pulsos | |
| dimicare pro salute sua non de intolerando Italiae regno | |
| cogant. Samnitem illis exercitum paratum, instructum armis, | 8.1 |
| stipendio uenisse, et confestim secuturos, uel si ad ipsam | |
| Romanam urbem oppugnandam ducant. |