| haec eos in Etruria iactantes molientesque bellum domi | 10.17.1.1 |
| Romanum urebat. nam P. Decius, ubi comperit per ex- | |
| ploratores profectum Samnitium exercitum, aduocato consilio | |
| 'quid per agros' inquit 'uagamur uicatim circumferentes | 2.1 |
| bellum? quin urbes et moenia adgredimur? nullus iam | |
| exercitus Samnio praesidet; cessere finibus ac sibimet ipsi | |
| exsilium consciuere'. adprobantibus cunctis ad Murgan- | 3.1 |
| tiam, ualidam urbem, oppugnandam ducit; tantusque ardor | |
| militum fuit et caritate ducis et spe maioris quam ex agresti- | |
| bus populationibus praedae ut uno die ui atque armis urbem | |
| caperent. ibi duo milia Samnitium et centum pugnantes | 4.1 |
| circumuenti captique et alia praeda ingens capta est. quae | |
| ne impedimentis grauibus agmen oneraret, conuocari milites | |
| Decius iubet. 'hacine' inquit 'uictoria sola aut hac praeda | 5.1 |
| contenti estis futuri? uoltis uos pro uirtute spes gerere? | |
| omnes Samnitium urbes fortunaeque in urbibus relictae | |
| uestrae sunt, quando legiones eorum tot proeliis fusas pos- | |
| tremo finibus expulistis. uendite ista et inlicite lucro | 6.1 |
| mercatorem ut sequatur agmen; ego subinde suggeram | |
| quae uendatis. ad Romuleam urbem hinc eamus, ubi uos | |
| labor haud maior, praeda maior manet.' | |
| diuendita praeda ultro adhortantes imperatorem ad Ro- | 7.1 |
| muleam pergunt. ibi quoque sine opere, sine tormentis, | |
| simul admota sunt signa, nulla ui deterriti a muris, qua | |
| cuique proximum fuit, scalis raptim admotis in moenia | |
| euasere. captum oppidum ac direptum est; ad duo milia | 8.1 |
| et trecenti occisi et sex milia hominum capta, et miles | |
| ingenti praeda potitus, quam uendere sicut priorem coactus; | |
| Ferentinum inde, quamquam nihil quietis dabatur, tamen | 9.1 |
| summa alacritate est ductus. ceterum ibi plus laboris ac | 10.1 |
| periculi fuit: et defensa summa ui moenia sunt et locus | |
| erat munimento naturaque tutus; sed euicit omnia adsuetus | |
| praedae miles. ad tria milia hostium circa muros caesa; | |
| praeda militis fuit. huius oppugnatarum urbium decoris | 11.1 |
| pars maior in quibusdam annalibus ad Maximum trahitur; | |
| Murgantiam ab Decio, a Fabio Ferentinum Romuleamque | |
| oppugnatas tradunt. sunt qui nouorum consulum hanc | 12.1 |
| gloriam faciant, quidam non amborum sed alterius, L. Uo- | |
| lumni: ei Samnium prouinciam euenisse. |