dum ea in Samnio cuiuscumque ductu auspicioque ge- 10.18.1.1
runtur, Romanis in Etruria interim bellum ingens multis
ex gentibus concitur, cuius auctor Gellius Egnatius ex Sam-
nitibus erat. Tusci fere omnes consciuerant bellum; traxerat 2.1
contagio proximos Umbriae populos et Gallica auxilia mer-
cede sollicitabantur; omnis ea multitudo ad castra Samnitium
conueniebat. qui tumultus repens postquam est Romam 3.1
perlatus, cum iam L. Uolumnius consul cum legione secunda
ac tertia sociorumque milibus quindecim profectus in Sam-
nium esset, Ap. Claudium primo quoque tempore in Etruriam
ire placuit. duae Romanae legiones secutae, prima et quarta, 4.1
et sociorum duodecim milia; castra haud procul ab hoste
posita.
ceterum magis eo profectum est quod mature uentum erat 5.1
ut quosdam spectantes iam arma Etruriae populos metus
Romani nominis comprimeret, quam quod ductu consulis
quicquam ibi satis scite aut fortunate gestum sit: multa 6.1
proelia locis et temporibus iniquis commissa spesque in
dies grauiorem hostem faciebat, et iam prope erat ut nec
duci milites nec militibus dux satis fideret. litteras ad 7.1
collegam accersendum ex Samnio missas in trinis annalibus
inuenio; piget tamen in certo ponere, cum ea ipsa inter
consules populi Romani, iam iterum eodem honore fun-
gentes, disceptatio fuerit, Appio abnuente missas, Uolumnio 5
adfirmante Appi se litteris accitum. iam Uolumnius in 8.1
Samnio tria castella ceperat, in quibus ad tria milia hostium
caesa erant, dimidium fere eius captum, et Lucanorum sedi-
tiones a plebeiis et egentibus ducibus ortas summa optima-
tium uoluntate per Q. Fabium, pro consule missum eo cum 5
uetere exercitu, compresserat. Decio populandos hostium 9.1
agros relinquit, ipse cum suis copiis in Etruriam ad collegam
pergit. quem aduenientem laeti omnes accepere: Appium 10.1
ex conscientia sua credo animum habuisse—haud immerito
iratum si nihil scripserat, inliberali et ingrato animo, si egue-
rat ope, dissimulantem. uix enim salute mutua reddita, 11.1
cum obuiam egressus esset, 'satin salue' inquit, 'L. Uo-
lumni? ut sese in Samnio res habent? quae te causa
ut prouincia tua excederes induxit?' Uolumnius in Samnio 12.1
res prosperas esse ait, litteris eius accitum uenisse; quae si
falsae fuerint nec usus sui sit in Etruriam, extemplo con-
uersis signis abiturum. 'tu uero abeas' inquit, 'neque te 13.1
quisquam moratur; etenim minime consentaneum est, cum
bello tuo forsitan uix sufficias, huc te ad opem ferendam
aliis gloriari uenisse.' bene, hercules, uerteret, dicere Uo- 14.1
lumnius; malle frustra operam insumptam quam quicquam
incidisse cur non satis esset Etruriae unus consularis exer-
citus.