| digredientes iam consules legati tribunique ex Appiano | 10.19.1.1 |
| exercitu circumsistunt. pars imperatorem suum orare ne | |
| collegae auxilium, quod acciendum ultro fuerit, sua sponte | |
| oblatam sperneretur; plures abeunti Uolumnio obsistere; | 2.1 |
| obtestari ne prauo cum collega certamine rem publicam | |
| prodat: si qua clades incidisset, desertori magis quam | |
| deserto noxae fore; eo rem adductam ut omne rei bene | 3.1 |
| aut secus gestae in Etruria decus dedecusque ad L. Uo- | |
| lumnium sit delegatum; neminem quaesiturum quae uerba | |
| Appi sed quae fortuna exercitus fuerit; dimitti ab Appio | 4.1 |
| eum sed a re publica et ab exercitu retineri; experiretur | |
| modo uoluntatem militum. | |
| haec monendo obtestandoque prope restitantes consules | 5.1 |
| in contionem pertraxerunt. ibi orationes longiores habitae | |
| in eandem ferme sententiam, in quam inter paucos certatum | |
| uerbis fuerat; et cum Uolumnius, causa superior, ne infa- | 6.1 |
| cundus quidem aduersus eximiam eloquentiam collegae uisus | |
| esset, cauillansque Appius sibi acceptum referre diceret de- | 7.1 |
| bere, quod ex muto atque elingui facundum etiam consulem | |
| haberent—priore consulatu, primis utique mensibus, hiscere | |
| eum nequisse, nunc iam populares orationes serere—, 'quam | 8.1 |
| mallem' inquit Uolumnius, 'tu a me strenue facere quam | |
| ego abs te scite loqui didicissem.' postremo condicionem | |
| ferre, quae decretura sit, non orator—neque enim id deside- | |
| rare rem publicam—sed imperator uter sit melior. Etruriam | 9.1 |
| et Samnium prouincias esse; utram mallet eligeret; suo | |
| exercitu se uel in Etruria uel in Samnio rem gesturum. | |
| tum militum clamor ortus, ut simul ambo bellum Etrus- | 10.1 |
| cum susciperent. quo animaduerso consensu Uolumnius | 11.1 |
| 'quoniam in collegae uoluntate interpretanda' inquit 'erraui, | |
| non committam ut quid uos uelitis obscurum sit: manere | |
| an abire me uelitis clamore significate.' tum uero tantus | 12.1 |
| est clamor exortus ut hostes e castris exciret. armis arreptis | |
| in aciem descendunt. et Uolumnius signa canere ac uexilla | |
| efferri castris iussit; Appium addubitasse ferunt cernentem | 13.1 |
| seu pugnante seu quieto se fore collegae uictoriam; deinde | |
| ueritum ne suae quoque legiones Uolumnium sequerentur, | |
| et ipsum flagitantibus suis signum dedisse. | |
| ab neutra parte satis commode instructi fuerunt; nam et | 14.1 |
| Samnitium dux Gellius Egnatius pabulatum cum cohortibus | |
| paucis ierat suoque impetu magis milites quam cuiusquam | |
| ductu aut imperio pugnam capessebant et Romani exercitus | 15.1 |
| nec pariter ambo ducti nec satis temporis ad instruendum | |
| fuit. prius concurrit Uolumnius quam Appius ad hostem | 16.1 |
| perueniret; itaque fronte inaequali concursum est; et uelut | |
| sorte quadam mutante adsuetos inter se hostes Etrusci | |
| Uolumnio, Samnites parumper cunctati, quia dux aberat, | |
| Appio occurrere. dicitur Appius in medio pugnae discri- | 17.1 |
| mine, ita ut inter prima signa manibus ad caelum sublatis | |
| conspiceretur, ita precatus esse: 'Bellona, si hodie nobis | |
| uictoriam duis, ast ego tibi templum uoueo.' haec precatus | 18.1 |
| uelut instigante dea et ipse collegae et exercitus uirtutem | |
| aequauit ducis: †imperatoria opera exsequuntur et milites†; | |
| ne ab altera parte prius uictoria incipiat adnituntur. ergo | 19.1 |
| fundunt fugantque hostes, maiorem molem haud facile susti- | |
| nentes quam cum qua manus conserere adsueti fuerant. | |
| urgendo cedentes insequendoque effusos compulere ad | 20.1 |
| castra; ibi interuentu Gelli cohortiumque Sabellarum pau- | |
| lisper recruduit pugna. his quoque mox fusis iam a uicto- | 21.1 |
| ribus castra oppugnabantur; et cum Uolumnius ipse portae | |
| signa inferret, Appius Bellonam uictricem identidem cele- | |
| brans accenderet militum animos, per uallum, per fossas | |
| inruperunt. castra capta direptaque; praeda ingens parta | 22.1 |
| et militi concessa est. septem milia octingenti hostium | |
| occisi, duo milia et centum uiginti capti. |