| dum ambo consules omnisque Romana uis in Etruscum | 10.20.1.1 |
| bellum magis inclinat, in Samnio noui exercitus exorti ad | |
| populandos imperii Romani fines per Uescinos in Campa- | |
| niam Falernumque agrum transcendunt ingentesque praedas | |
| faciunt. Uolumnium magnis itineribus in Samnium redeun- | 2.1 |
| tem—iam enim Fabio Decioque prorogati imperii finis aderat | |
| —fama de Samnitium exercitu populationibusque Campani | |
| agri ad tuendos socios conuertit. ut in Calenum [agrum] | 3.1 |
| uenit, et ipse cernit recentia cladis uestigia et Caleni narrant | |
| tantum iam praedae hostes trahere ut uix explicare agmen | |
| possint; itaque iam propalam duces loqui extemplo eundum | 4.1 |
| in Samnium esse, ut relicta ibi praeda in expeditionem re- | |
| deant nec tam oneratum agmen dimicationibus committant. | |
| ea quamquam similia ueris erant, certius tamen exploranda | 5.1 |
| ratus dimittit equites, qui uagos praedatores in agro palantes | |
| intercipiant; ex quibus inquirendo cognoscit ad Uolturnum | 6.1 |
| flumen sedere hostem, inde tertia uigilia moturum; iter in | |
| Samnium esse. | |
| his satis exploratis profectus tanto interuallo ab hostibus | 7.1 |
| consedit ut nec aduentus suus propinquitate nimia nosci | |
| posset et egredientem e castris hostem opprimeret. ali- | 8.1 |
| quanto ante lucem ad castra accessit gnarosque Oscae | |
| linguae exploratum quid agatur mittit. intermixti hostibus, | |
| quod facile erat in nocturna trepidatione, cognoscunt infre- | |
| quentia armatis signa egressa, praedam praedaeque custodes | 5 |
| exire, immobile agmen et sua quemque molientem nullo [inter | |
| alios] consensu nec satis certo imperio. tempus adgrediendi | 9.1 |
| aptissimum uisum est; et iam lux appetebat; itaque signa | |
| canere iussit agmenque hostium adgreditur. Samnites praeda | 10.1 |
| impediti, infrequentes armati, pars addere gradum ac prae se | |
| agere praedam, pars stare incerti utrum progredi an regredi | |
| in castra tutius foret; inter cunctationem opprimuntur et | |
| Romani iam transcenderant uallum caedesque ac tumultus | 5 |
| erat in castris. Samnitium agmen, praeterquam hostili tu- | 11.1 |
| multu, captiuorum etiam repentina defectione turbatum | |
| erat, qui partim ipsi soluti uinctos soluebant, partim arma | 12.1 |
| in sarcinis deligata rapiebant tumultumque proelio ipso terri- | |
| biliorem intermixti agmini praebebant. memorandum deinde | 13.1 |
| edidere facinus; nam Staium Minatium ducem adeuntem | |
| ordines hortantemque inuadunt; dissipatis inde equitibus | |
| qui cum eo aderant ipsum circumsistunt insidentemque | |
| equo captum ad consulem Romanum rapiunt. reuocata | 14.1 |
| eo tumultu prima signa Samnitium proeliumque iam profli- | |
| gatum integratum est; nec diutius sustineri potuit. caesa | 15.1 |
| ad sex milia hominum, duo milia et quingenti capti—in eis | |
| tribuni militum quattuor—signa militaria triginta, et, quod | |
| laetissimum uictoribus fuit, captiuorum recepta septem milia | |
| et quadringenti, <et> praeda ingens sociorum; accitique | 5 |
| edicto domini ad res suas noscendas recipiendasque praesti- | |
| tuta die. quarum rerum non exstitit dominus, militi con- | 16.1 |
| cessae; coactique uendere praedam ne alibi quam in armis | |
| animum haberent. |