| magnum ea populatio Campani agri tumultum Romae | 10.21.1.1 |
| praebuerat; et per eos forte dies ex Etruria allatum erat | 2.1 |
| post deductum inde Uolumnianum exercitum Etruriam con- | |
| citam in arma et Gellium Egnatium, Samnitium ducem, et | |
| Umbros ad defectionem uocari et Gallos pretio ingenti | |
| sollicitari. his nuntiis senatus conterritus iustitium indici, | 3.1 |
| dilectum omnis generis hominum haberi iussit. nec ingenui | 4.1 |
| modo aut iuniores sacramento adacti sunt sed seniorum | |
| etiam cohortes factae libertinique centuriati; et defenden- | |
| dae urbis consilia agitabantur summaeque rerum praetor | |
| P. Sempronius praeerat. ceterum parte curae exonerarunt | 5.1 |
| senatum L. Uolumni consulis litterae, quibus caesos fusosque | |
| populatores Campaniae cognitum est. itaque et supplica- | 6.1 |
| tiones ob rem bene gestam consulis nomine decernunt et | |
| iustitium remittitur quod fuerat dies duodeuiginti; supplica- | |
| tioque perlaeta fuit. | |
| tum de praesidio regionis depopulatae ab Samnitibus | 7.1 |
| agitari coeptum; itaque placuit ut duae coloniae circa | |
| Uescinum et Falernum agrum deducerentur, una ad ostium | 8.1 |
| Liris fluuii, quae Minturnae appellata, altera in saltu Uescino, | |
| Falernum contingente agrum, ubi Sinope dicitur Graeca | |
| urbs fuisse, Sinuessa deinde ab colonis Romanis appellata. | |
| tribunis plebis negotium datum est, ut plebei scito iuberetur | 9.1 |
| P. Sempronius praetor triumuiros in ea loca colonis dedu- | |
| cendis creare; nec qui nomina darent facile inueniebantur, | 10.1 |
| quia in stationem se prope perpetuam infestae regionis, non | |
| in agros mitti rebantur. | |
| auertit ab eis curis senatum Etruriae ingrauescens bellum | 11.1 |
| et crebrae litterae Appi monentis ne regionis eius motum | |
| neglegerent: quattuor gentes conferre arma, Etruscos, Sam- | 12.1 |
| nites, Umbros, Gallos; iam castra bifariam facta esse, quia | |
| unus locus capere tantam multitudinem non possit. ob | 13.1 |
| haec et—iam appetebat tempus—comitiorum causa L. Uo- | |
| lumnius consul Romam reuocatus; qui priusquam ad suffra- | |
| gium centurias uocaret, in contionem aduocato populo multa | |
| de magnitudine belli Etrusci disseruit: iam tum, cum ipse ibi | 14.1 |
| cum collega rem pariter gesserit, fuisse tantum bellum ut | |
| nec duce uno nec exercitu geri potuerit; accessisse postea | |
| dici Umbros et ingentem exercitum Gallorum; aduersus | 15.1 |
| quattuor populos duces consules illo die deligi meminissent. | |
| se, nisi confideret eum consensu populi Romani consulem | |
| declaratum iri qui haud dubie tum primus omnium ductor | |
| habeatur, dictatorem fuisse extemplo dicturum. | 5 |