| nemini dubium erat quin Fabius quintum omnium con- | 10.22.1.1 |
| sensu destinaretur; eumque et praerogatiuae et primo | |
| uocatae omnes centuriae consulem cum L. Uolumnio dice- | |
| bant. Fabi oratio fuit, qualis biennio ante; deinde, ut uin- | 2.1 |
| cebatur consensu, uersa postremo ad collegam P. Decium | |
| poscendum: id senectuti suae adminiculum fore. censura | 3.1 |
| duobusque consulatibus simul gestis expertum se nihil con- | |
| cordi collegio firmius ad rem publicam tuendam esse. nouo | |
| imperii socio uix iam adsuescere senilem animum posse; cum | |
| moribus notis facilius se communicaturum consilia. sub- | 4.1 |
| scripsit orationi eius consul cum meritis P. Deci laudi- | |
| bus, tum quae ex concordia consultum bona quaeque ex | |
| discordia mala in administratione rerum militarium eueni- | |
| rent memorando, quam prope ultimum discrimen suis et | 5.1 |
| collegae certaminibus nuper uentum foret admonendo: | |
| Decium Fabiumque qui uno animo, una mente uiuerent esse | 6.1 |
| praeterea uiros natos militiae, factis magnos, ad uerborum | |
| linguaeque certamina rudes. ea ingenia consularia esse: | |
| callidos sollertesque, iuris atque eloquentiae consultos, | 7.1 |
| qualis Ap. Claudius esset, urbi ac foro praesides habendos | |
| praetoresque ad reddenda iura creandos esse. his agendis | 8.1 |
| dies est consumptus. postridie ad praescriptum consulis et | |
| consularia et praetoria comitia habita. consules creati | 9.1 |
| Q. Fabius et P. Decius, Ap. Claudius praetor, omnes | |
| absentes; et L. Uolumnio ex senatus consulto et scito plebis | |
| prorogatum in annum imperium est. |