| eo anno prodigia multa fuerunt, quorum auerruncando- | 10.23.1.1 |
| rum causa supplicationes in biduum senatus decreuit; pub- | 2.1 |
| lice uinum ac tus praebitum; supplicatum iere frequentes | |
| uiri feminaeque. insignem supplicationem fecit certamen | 3.1 |
| in sacello Pudicitiae Patriciae, quae in foro bouario est ad | |
| aedem rotundam Herculis, inter matronas ortum. Uerginiam | 4.1 |
| Auli filiam, patriciam plebeio nuptam, L. Uolumnio consuli, | |
| matronae quod e patribus enupsisset sacris arcuerant. breuis | |
| altercatio inde ex iracundia muliebri in contentionem ani- | |
| morum exarsit, cum se Uerginia et patriciam et pudicam in | 5.1 |
| Patriciae Pudicitiae templum ingressam, ut uni nuptam ad | |
| quem uirgo deducta sit, nec se uiri honorumue eius ac rerum | |
| gestarum paenitere <ex> uero gloriaretur. facto deinde | 6.1 |
| egregio magnifica uerba adauxit. in uico Longo ubi habi- | |
| tabat, ex parte aedium quod satis esset loci modico sacello | |
| exclusit aramque ibi posuit et conuocatis plebeiis matronis | |
| conquesta iniuriam patriciarum, 'hanc ego aram' inquit | 7.1 |
| 'Pudicitiae Plebeiae dedico; uosque hortor ut, quod certa- | |
| men uirtutis uiros in hac ciuitate tenet, hoc pudicitiae inter | 8.1 |
| matronas sit detisque operam ut haec ara quam illa, si quid | |
| potest, sanctius et a castioribus coli dicatur.' eodem ferme | 9.1 |
| ritu et haec ara quo illa antiquior culta est, ut nulla nisi | |
| spectatae pudicitiae matrona et quae uni uiro nupta fuisset | |
| ius sacrificandi haberet; uolgata dein religio a pollutis, nec | 10.1 |
| matronis solum sed omnis ordinis feminis, postremo in | |
| obliuionem uenit. | |
| eodem anno Cn. et Q. Ogulnii aediles curules aliquot | 11.1 |
| feneratoribus diem dixerunt; quorum bonis multatis ex eo | 12.1 |
| quod in publicum redactum est aenea in Capitolio limina et | |
| trium mensarum argentea uasa in cella Iouis Iouemque in | |
| culmine cum quadrigis et ad ficum Ruminalem simulacra | |
| infantium conditorum urbis sub uberibus lupae posuerunt | 5 |
| semitamque saxo quadrato a Capena porta ad Martis straue- | |
| runt. et ab aedilibus plebeiis L. Aelio Paeto et C. Fuluio | 13.1 |
| Curuo ex multaticia item pecunia, quam exegerunt pecuariis | |
| damnatis, ludi facti pateraeque aureae ad Cereris positae. |