| Q. inde Fabius quintum et P. Decius quartum consula- | 10.24.1.1 |
| tum ineunt, tribus consulatibus censuraque collegae, nec | |
| gloria magis rerum, quae ingens erat, quam concordia inter | 2.1 |
| se clari. quae ne perpetua esset, ordinum magis quam | |
| ipsorum inter se certamen interuenisse reor, patriciis tenden- | 3.1 |
| tibus ut Fabius †in† Etruriam extra ordinem prouinciam | |
| haberet, plebeiis auctoribus Decio ut ad sortem rem uocaret. | |
| fuit certe contentio in senatu et, postquam ibi Fabius plus | 4.1 |
| poterat, reuocata res ad populum est. | |
| in contione, ut inter militares uiros et factis potius quam | |
| dictis fretos, pauca uerba habita. Fabius, quam arborem | 5.1 |
| conseuisset, sub ea legere alium fructum indignum esse | |
| dicere; se aperuisse Ciminiam siluam uiamque per deuios | |
| saltus Romano bello fecisse. quid se id aetatis sollici- | 6.1 |
| tassent, si alio duce gesturi bellum essent? nimirum aduer- | |
| sarium se, non socium imperii legisse—sensim exprobrat—et | |
| inuidisse Decium concordibus collegis tribus. postremo se | 7.1 |
| tendere nihil ultra quam ut, si dignum prouincia ducerent, | |
| in eam mitterent; in senatus arbitrio se fuisse et in potes- | |
| tate populi futurum. P. Decius senatus iniuriam quere- | 8.1 |
| batur: quoad potuerint, patres adnisos ne plebeiis aditus ad | |
| magnos honores esset; postquam ipsa uirtus peruicerit ne | 9.1 |
| in ullo genere hominum inhonorata esset, quaeri quemad- | |
| modum inrita sint non suffragia modo populi sed arbitria | |
| etiam fortunae et in paucorum potestatem uertantur. omnes | 10.1 |
| ante se consules sortitos prouincias esse: nunc extra sortem | |
| Fabio senatum prouinciam dare,—si honoris eius causa, ita | 11.1 |
| eum de se deque re publica meritum esse ut faueat Q. Fabi | |
| gloriae quae modo non sua contumelia splendeat. cui | 12.1 |
| autem dubium esse, ubi unum bellum sit asperum ac diffi- | |
| cile, cum id alteri extra sortem mandetur, quin alter consul | |
| pro superuacaneo atque inutili habeatur? gloriari Fabium | 13.1 |
| rebus in Etruria gestis; uelle et P. Decium gloriari; et for- | |
| sitan, quem ille obrutum ignem reliquerit, ita ut totiens | |
| nouum ex improuiso incendium daret, eum se exstincturum. | |
| postremo se collegae honores praemiaque concessurum | 14.1 |
| uerecundia aetatis eius maiestatisque; cum periculum, cum | |
| dimicatio proposita sit, neque cedere sua sponte neque | |
| cessurum. et si nihil aliud ex eo certamine tulerit, illud | 15.1 |
| certe laturum ut quod populi sit populus iubeat potius | |
| quam patres gratificentur. Iouem optimum maximum | 16.1 |
| deosque immortales se precari, ut ita sortem aequam sibi | |
| cum collega dent si eandem uirtutem felicitatemque in | |
| bello administrando daturi sint. certe et id natura aequum | 17.1 |
| et exemplo utile esse et ad famam populi Romani pertinere, | |
| eos consules esse quorum utrolibet duce bellum Etruscum | |
| geri recte possit. Fabius nihil aliud precatus populum | 18.1 |
| Romanum quam ut, priusquam intro uocarentur ad suffra- | |
| gium tribus, Ap. Claudi praetoris allatas ex Etruria litteras | |
| audirent, comitio abiit. nec minore populi consensu quam | |
| senatus prouincia Etruria extra sortem Fabio decreta est. | 5 |