iam magna Tarquini auctoritas inter Latinorum proceres
|
1.50.1.1
|
erat, cum in diem certam ut ad lucum Ferentinae conue-
|
|
niant indicit: esse, quae agere de rebus communibus uelit.
|
|
conueniunt frequentes prima luce: ipse Tarquinius diem
|
2.1
|
quidem seruauit, sed paulo ante quam sol occideret uenit.
|
|
multa ibi toto die in concilio uariis iactata sermonibus erant.
|
|
Turnus Herdonius ab Aricia ferociter in absentem Tar-
|
3.1
|
quinium erat inuectus: haud mirum esse Superbo inditum
|
|
Romae cognomen.—iam enim ita clam quidem mussitantes,
|
|
uolgo tamen eum appellabant.—an quicquam superbius
|
|
esse quam ludificari sic omne nomen Latinum? longe ab
|
4.1
|
domo excitis, ipsum, qui concilium indixerit, non adesse.
|
|
temptari profecto patientiam ut, si iugum acceperint, ob-
|
|
noxios premat. cui enim non apparere, adfectare eum
|
|
imperium in Latinos? quod si sui bene crediderint ciues,
|
5.1
|
aut si creditum illud et non raptum parricidio sit, credere et
|
|
Latinos quamquam ne sic quidem alienigenae debere: sin
|
6.1
|
suos eius paeniteat, quippe qui alii super alios trucidentur
|
|
exsulatum eant bona amittant, quid spei melioris Latinis
|
|
portendi? si se audiant, domum suam quemque inde abitu-
|
|
ros neque magis obseruaturos diem concilii quam ipse qui
|
5
|
indixerit obseruet. haec atque alia eodem pertinentia
|
7.1
|
seditiosus facinorosusque homo hisque artibus opes domi
|
|
nactus cum maxime dissereret, interuenit Tarquinius. is
|
8.1
|
finis orationi fuit; auersi omnes ad Tarquinium salutandum.
|
|
qui silentio facto monitus a proximis ut purgaret se quod
|
|
id temporis uenisset, disceptatorem ait se sumptum inter
|
|
patrem et filium cura reconciliandi eos in gratiam moratum
|
5
|
esse, et quia ea res exemisset illum diem, postero die
|
|
acturum quae constituisset. ne id quidem ab Turno tulisse
|
9.1
|
tacitum ferunt; dixisse enim nullam breuiorem esse cogni-
|
|
tionem quam inter patrem et filium paucisque transigi uerbis
|
|
posse: ni pareat patri, habiturum infortunium esse.
|
|