| parte altera pugnae Paulus, quamquam primo statim | 22.49.1.1 |
| proelio funda grauiter ictus fuerat, tamen et occurrit saepe | 2.1 |
| cum confertis Hannibali et aliquot locis proelium restituit, | |
| protegentibus eum equitibus Romanis, omissis postremo | 3.1 |
| equis, quia consulem et ad regendum equum uires deficiebant. | |
| tum denuntianti cuidam iussisse consulem ad pedes descen- | |
| dere equites dixisse Hannibalem ferunt: 'quam mallem, | |
| uinctos mihi traderet.' equitum pedestre proelium, quale | 4.1 |
| iam haud dubia hostium uictoria, fuit, cum uicti mori in | |
| uestigio mallent quam fugere, uictores morantibus uictoriam | |
| irati trucidarent quos pellere non poterant. pepulerunt | 5.1 |
| tamen iam paucos superantes et labore ac uolneribus fessos. | |
| inde dissipati omnes sunt, equosque ad fugam qui poterant | |
| repetebant. | |
| Cn. Lentulus tribunus militum cum praeteruehens equo | 6.1 |
| sedentem in saxo cruore oppletum consulem uidisset, 'L. Ae- | 7.1 |
| mili' inquit, 'quem unum insontem culpae cladis hodiernae | |
| dei respicere debent, cape hunc equum, dum et tibi uirium | 8.1 |
| aliquid superest <et> comes ego te tollere possum ac prote- | |
| gere. ne funestam hanc pugnam morte consulis feceris; | |
| etiam sine hoc lacrimarum satis luctusque est.' ad ea | 9.1 |
| consul: 'tu quidem, Cn. Corneli, macte uirtute esto; sed | |
| caue, frustra miserando exiguum tempus e manibus hostium | |
| euadendi absumas. abi, nuntia publice patribus urbem | 10.1 |
| Romanam muniant ac priusquam uictor hostis adueniat | |
| praesidiis firment; priuatim Q. Fabio L. Aemilium prae- | |
| ceptorum eius memorem et uixisse [et] adhuc et mori. me | 11.1 |
| in hac strage militum meorum patere exspirare, ne aut reus | |
| iterum e consulatu sim <aut> accusator collegae exsistam ut | |
| alieno crimine innocentiam meam protegam.' haec eos | 12.1 |
| agentes prius turba fugientium ciuium, deinde hostes oppres- | |
| sere; consulem ignorantes quis esset obruere telis, Lentulum | |
| in tumultu abripuit equus. tum undique effuse fugiunt. | 13.1 |
| septem milia hominum in minora castra, decem in maiora, | |
| duo ferme in uicum ipsum Cannas perfugerunt, qui extemplo | |
| a Carthalone atque equitibus nullo munimento tegente uicum | |
| circumuenti sunt. consul alter, seu forte seu consilio nulli | 14.1 |
| fugientium insertus agmini, cum quinquaginta fere equitibus | |
| Uenusiam perfugit. quadraginta quinque milia quingenti | 15.1 |
| pedites, duo milia septingenti equites, et tantadem prope | |
| ciuium sociorumque pars, caesi dicuntur; in his ambo con- | |
| sulum quaestores, L. Atilius et L. Furius Bibaculus, et | 16.1 |
| undetriginta tribuni militum, consulares quidam praetoriique | |
| et aedilicii—inter eos Cn. Seruilium Geminum et M. Minu- | |
| cium numerant, qui magister equitum priore anno, <consul> | |
| aliquot annis ante fuerat—octoginta praeterea aut senatores | 17.1 |
| aut qui eos magistratus gessissent unde in senatum legi | |
| deberent cum sua uoluntate milites in legionibus facti essent. | |
| capta eo proelio tria milia peditum et equites mille et quin- | 18.1 |
| genti dicuntur. |