| haec est pugna <Cannensis>, Alliensi cladi nobilitate par, | 22.50.1.1 |
| ceterum ut illis quae post pugnam accidere leuior, quia ab | 2.1 |
| hoste est cessatum, sic strage exercitus grauior foediorque. | |
| fuga namque ad Alliam sicut urbem prodidit, ita exer- | 3.1 |
| citum seruauit: ad Cannas fugientem consulem uix quin- | |
| quaginta secuti sunt, alterius morientis prope totus exercitus | |
| fuit. | |
| binis in castris cum multitudo semiermis sine ducibus | 4.1 |
| esset, nuntium qui in maioribus erant mittunt, dum proelio, | |
| deinde ex laetitia epulis fatigatos quies nocturna hostes pre- | |
| meret ut ad se transirent: uno agmine Canusium abituros | |
| esse. eam sententiam alii totam aspernari; cur enim illos, | 5.1 |
| qui se arcessant, ipsos non uenire, cum aeque coniungi pos- | |
| sent? quia uidelicet plena hostium omnia in medio essent, et | |
| aliorum quam sua corpora tanto periculo mallent obicere. | |
| aliis non tam sententia displicere quam animus deesse: P. | 6.1 |
| Sempronius Tuditanus tribunus militum 'capi ergo mauoltis' | |
| inquit, 'ab auarissimo et crudelissimo hoste aestimarique | |
| capita uestra et exquiri pretia ab interrogantibus Romanus | |
| ciuis sis an Latinus socius, et ex tua contumelia et miseria | 5 |
| alteri honos quaeratur? non tu, si quidem L. Aemili con- | 7.1 |
| sulis, qui se bene mori quam turpiter uiuere maluit, et tot | |
| fortissimorum uirorum qui circa eum cumulati iacent ciues | |
| estis. sed antequam opprimit lux maioraque hostium agmina | 8.1 |
| obsaepiunt iter, per hos, qui inordinati atque incompositi | |
| obstrepunt portis, erumpamus. ferro atque audacia uia fit | 9.1 |
| quamuis per confertos hostes. cuneo quidem hoc laxum | |
| atque solutum agmen, ut si nihil obstet, disicias. itaque ite | |
| mecum qui et uosmet ipsos et rem publicam saluam uoltis'. | |
| haec ubi dicta dedit, stringit gladium cuneoque facto per | 10.1 |
| medios uadit hostes et, cum in latus dextrum quod patebat | 11.1 |
| Numidae iacularentur, translatis in dextrum scutis in maiora | |
| castra ad sescenti euaserunt atque inde protinus alio magno | |
| agmine adiuncto Canusium incolumes perueniunt. haec | 12.1 |
| apud uictos magis impetu animorum, quos ingenium suum | |
| cuique aut fors dabat, quam ex consilio ipsorum aut imperio | |
| cuiusquam agebatur. |