| Hannibali uictori cum ceteri circumfusi gratularentur | 22.51.1.1 |
| suaderentque ut, tanto perfunctus bello, diei quod reliquum | |
| esset noctisque insequentis quietem et ipse sibi sumeret et | |
| fessis daret militibus, Maharbal praefectus equitum, minime | 2.1 |
| cessandum ratus, 'immo ut quid hac pugna sit actum scias, | |
| die quinto' inquit, 'uictor in Capitolio epulaberis. sequere; | |
| cum equite, ut prius uenisse quam uenturum sciant, prae- | |
| cedam.' Hannibali nimis laeta res est uisa maiorque quam | 3.1 |
| ut eam statim capere animo posset. itaque uoluntatem se | |
| laudare Maharbalis ait; ad consilium pensandum temporis | |
| opus esse. tum Maharbal: 'non omnia nimirum eidem | 4.1 |
| di dedere. uincere scis, Hannibal; uictoria uti nescis.' | |
| mora eius diei satis creditur saluti fuisse urbi atque im- | |
| perio. | |
| postero die ubi primum inluxit, ad spolia legenda foedam- | 5.1 |
| que etiam hostibus spectandam stragem insistunt. iacebant | 6.1 |
| tot Romanorum milia, pedites passim equitesque, ut quem | |
| cuique fors aut pugna iunxerat aut fuga; adsurgentes quidam | |
| ex strage media cruenti, quos stricta matutino frigore excita- | |
| uerant uolnera, ab hoste oppressi sunt; quosdam et iacentes | 7.1 |
| uiuos succisis feminibus poplitibusque inuenerunt nudantes | |
| ceruicem iugulumque et reliquum sanguinem iubentes hau- | |
| rire; inuenti quidam sunt mersis in effossam terram capitibus | 8.1 |
| quos sibi ipsos fecisse foueas obruentesque ora superiecta | |
| humo interclusisse spiritum apparebat. praecipue conuertit | 9.1 |
| omnes subtractus Numida mortuo superincubanti Romano | |
| uiuus naso auribusque laceratis, cum manibus ad capiendum | |
| telum inutilibus, in rabiem ira uersa laniando dentibus hostem | |
| exspirasset. | 5 |