| spoliis ad multum diei lectis, Hannibal ad minora ducit | 22.52.1.1 |
| castra oppugnanda et omnium primum brachio obiecto <a> | |
| flumine eos excludit; ceterum omnibus labore, uigiliis, | 2.1 |
| uolneribus etiam fessis maturior ipsius spe deditio est facta. | |
| pacti ut arma atque equos traderent, in capita Romana | |
| trecenis nummis quadrigatis, in socios ducenis, in seruos | |
| centenis et ut eo pretio persoluto cum singulis abirent uesti- | 3.1 |
| mentis, in castra hostes acceperunt traditique in custodiam | |
| omnes sunt, seorsum ciues sociique. dum ibi tempus teritur, | 4.1 |
| interea cum ex maioribus castris, quibus satis uirium aut | |
| animi fuit, ad quattuor milia hominum et ducenti equites, | |
| alii agmine, alii palati passim per agros, quod haud minus | |
| tutum erat, Canusium perfugissent, castra ipsa ab sauciis | 5 |
| timidisque eadem condicione qua altera tradita hosti. praeda | 5.1 |
| ingens parta est, et praeter equos uirosque et si quid argenti | |
| (quod plurimum in phaleris equorum erat; nam ad uescen- | |
| dum facto perexiguo, utique militantes, utebantur) omnis | |
| cetera praeda diripienda data est. tum sepeliendi causa | 6.1 |
| conferri in unum corpora suorum iussit; ad octo milia fuisse | |
| dicuntur fortissimorum uirorum. consulem quoque Roma- | |
| num conquisitum sepultumque quidam auctores sunt. | |
| eos qui Canusium perfugerant mulier Apula nomine | 7.1 |
| Busa, genere clara ac diuitiis, moenibus tantum tectisque a | |
| Canusinis acceptos, frumento, ueste, uiatico etiam iuuit, | |
| pro qua ei munificentia postea bello perfecto ab senatu | |
| honores habiti sunt. | 5 |