| ceterum cum ibi tribuni militum quat- | 22.53.1.1 |
| tuor essent, Fabius Maximus de legione prima, cuius pater | |
| priore anno dictator fuerat, et de legione secunda L. Publicius | 2.1 |
| Bibulus et P. Cornelius Scipio et de legione tertia Ap. | |
| Claudius Pulcher, qui proxime aedilis fuerat, omnium con- | 3.1 |
| sensu ad P. Scipionem admodum adulescentem et ad Ap. | |
| Claudium summa imperii delata est. quibus consultantibus | 4.1 |
| inter paucos de summa rerum nuntiat P. Furius Philus, con- | |
| sularis uiri filius, nequiquam eos perditam spem fouere; | |
| desperatam comploratamque rem esse publicam; nobiles | 5.1 |
| iuuenes quosdam, quorum principem L. Caecilium Metellum, | |
| mare ac naues spectare, ut deserta Italia ad regum aliquem | |
| transfugiant. quod malum, praeterquam atrox, super tot | 6.1 |
| clades etiam nouum, cum stupore ac miraculo torpidos de- | |
| fixisset qui aderant et consilium aduocandum de eo censerent, | |
| negat consilii rem esse [Scipio] iuuenis, fatalis dux huiusce | |
| belli: audendum atque agendum, non consultandum ait in | 7.1 |
| tanto malo esse. irent secum extemplo armati qui rem | |
| publicam saluam uellent; nulla uerius quam ubi ea cogitentur | 8.1 |
| hostium castra esse. pergit ire sequentibus paucis in hospi- | 9.1 |
| tium Metelli et, cum concilium ibi iuuenum de quibus | |
| allatum erat inuenisset, stricto super capita consultantium | |
| gladio, 'ex mei animi sententia' inquit, 'ut ego rem pub- | 10.1 |
| licam populi Romani non deseram neque alium ciuem | |
| Romanum deserere patiar; si sciens fallo, tum me, Iuppiter | 11.1 |
| optime maxime, domum, familiam remque meam pessimo | |
| leto adficias. in haec uerba, L. Caecili, iures postulo, | 12.1 |
| ceterique qui adestis. qui non iurauerit in se hunc gladium | |
| strictum esse sciat.' haud secus pauidi quam si uictorem | 13.1 |
| Hannibalem cernerent, iurant omnes custodiendosque semet | |
| ipsos Scipioni tradunt. |