| P. Furius Philus et M. Pomponius praetores senatum in | 22.55.1.1 |
| curiam Hostiliam uocauerunt, ut de urbis custodia consule- | |
| rent; neque enim dubitabant deletis exercitibus hostem ad | 2.1 |
| oppugnandam Romam, quod unum opus belli restaret, | |
| uenturum. cum in malis sicuti ingentibus ita ignotis ne | 3.1 |
| consilium quidem satis expedirent obstreperetque clamor | |
| lamentantium mulierum et nondum palam facto uiui mortui- | |
| que et per omnes paene domos promiscue complorarentur, | |
| tum Q. Fabius Maximus censuit equites expeditos et Appia | 4.1 |
| et Latina uia mittendos, qui obuios percontando—aliquos | |
| profecto ex fuga passim dissipatos fore—referant quae for- | |
| tuna consulum atque exercituum sit et, si quid di immortales | 5.1 |
| miseriti imperii reliquum Romani nominis fecerint, ubi eae | |
| copiae sint; quo se Hannibal post proelium contulerit, quid | |
| paret, quid agat acturusque sit. haec exploranda noscendaque | 6.1 |
| per impigros iuuenes esse; illud per patres ipsos agendum, | |
| quoniam magistratuum parum sit, ut tumultum ac trepidatio- | |
| nem in urbe tollant, matronas publico arceant continerique | |
| intra suum quamque limen cogant, comploratus familiarum | 7.1 |
| coerceant, silentium per urbem faciant, nuntios rerum om- | |
| nium ad praetores deducendos curent, suae quisque fortunae | |
| domi auctorem exspectent, custodesque praeterea ad portas | 8.1 |
| ponant qui prohibeant quemquam egredi urbe cogantque | |
| homines nullam nisi urbe ac moenibus saluis salutem spe- | |
| rare. ubi conticuerit [recte] tumultus, tum in curiam patres | |
| reuocandos consulendumque de urbis custodia esse. | 5 |