| cum in hanc sententiam pedibus omnes issent summota- | 22.56.1.1 |
| que foro <a> magistratibus turba patres diuersi ad sedandos | |
| tumultus discessissent, tum demum litterae a C. Terentio | |
| consule allatae sunt: L. Aemilium consulem exercitumque | 2.1 |
| caesum; sese Canusi esse, reliquias tantae cladis uelut ex | |
| naufragio colligentem; ad decem milia militum ferme esse | |
| incompositorum inordinatorumque; Poenum sedere ad | 3.1 |
| Cannas, in captiuorum pretiis praedaque alia nec uictoris | |
| animo nec magni ducis more nundinantem. tum priuatae | 4.1 |
| quoque per domos clades uolgatae sunt adeoque totam | |
| urbem oppleuit luctus ut sacrum anniuersarium Cereris inter- | |
| missum sit, quia nec lugentibus id facere est fas nec ulla in | |
| illa tempestate matrona expers luctus fuerat. itaque ne ob | 5.1 |
| eandem causam alia quoque sacra publica aut priuata dese- | |
| rerentur, senatus consulto diebus triginta luctus est finitus. | |
| ceterum cum sedato urbis tumultu reuocati in curiam patres | 6.1 |
| essent, aliae insuper ex Sicilia litterae allatae sunt ab T. | |
| Otacilio propraetore, regnum Hieronis classe Punica uastari; | |
| cui cum opem imploranti ferre uellent <praefecti ab se missi>, | 7.1 |
| nuntiatum his esse aliam classem ad Aegates insulas stare | |
| paratam instructamque, ut, ubi se uersum ad tuendam Syra- | 8.1 |
| cusanam oram Poeni sensissent, Lilybaeum extemplo pro- | |
| uinciamque aliam Romanam adgrederentur; itaque classe | |
| opus esse, si regem socium Siciliamque tueri uellent. |